Jump to content

Pagina:Scriptores Minores Historiae Danicae Medii Aevi vol 2.djvu/256

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

246 SCRIPTORES HISTORIÆ DANICÆ MINDRES

iusticie complementum, sicut gratiam diligitis regie mayestatis; quia iniuriam ipsius dimittere nolumus nec possumus im- punitam.« 

(XXXVI.) i\l ec hijs contentus dictus episcopus non uere-

5 batur regi mentiri; accusauit etiam nos apud regem multis

criminibus. Vnde secundo dominus abbas adiuit cardinalem,

iniuriam nostram conquerendo sicut prius. Cuius litteram

optinuit sub hac formå:

»Uenerabili in Christo patri .T., dei gratia Arusiensi epi-

10 scopo, frater Guido, miseratione diuina tituli sancti Laurencij in Lucina presbiter cardinalis, apostolice sedis legatus, salutem in domino. Super diuersis et uarijs grauaminibus ae iniurijs, personis et rebus monasterij Care Insule Cysterciensis ordinis, uestre dyocesis, a uobis et aliis uestri occasione olim illatis,

15 non excidit a nostra memoria, {nos/ hortatorias, monitorias et rogatorias vobis litteras destinasse; quarum si fideles fuissetis interpretes, earumque \uerba) ad intellectum debitum duxissetis, et querele, ut\ remur, fratrum ipsorum et subsequens hec adhortatio nostra minime processisset. Sed heu illos adhor-

20 tari compellimur ipsosque a subditorum persecutione arcere, qui deberent esse formå gregis in populo sibi subdito, eum ab aliorum rapacitate tuentes. Quapropter, licet in aliquo uestra circa predictos fratres persecutio quieuisset, quia tamen pretextu uisitationis in feodis procurationes ab eis exigere, et

25 utinam non extorquere, aliasque intemptetis ipsos grauare, cogimur uos adhuc hortatorie alloqui, experiri uolentes, quid secunda erga uos nostra monitio operetur. Prouidenciam igitur uestram sic iugiter, sic consulle rogamus pariter et hortamur, vt, si qua per erroris anfractum seu quorumuis instinctum, quem

30 in talibus obaudire debetis, hactenus commissa fuere uestri

1. magestatis C^. 4 — 8. omnia rubricator pinxit, secundo errore iterans post abbas; sed postea scriptor hoc verbum deleuit. 15. nos addidi. 17. uerba (u^a) addidi. 18. uti remur scr/ps/; miremur C^. 21. formå gregis: Petri epist. I, 5,3. subdito, eum scripsi; sub- ditoij. C^. 23. tm C^, quod tantum significare solet; sed hoc loco sine dubio pro tam (= tamen) scriptum est. 25. n utinå C^, addito supra ii siglo . ., quod sine dubio significat verba esse transponenda. 28. 'g uestram sic g sic consulte C^, correxi. 30. obaudire hic = non audire (»overhøre«).

�� �