Pagina:Scriptores Minores Historiae Danicae Medii Aevi vol 2.djvu/258

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

248 SCRIPTORES HISTORIÆ DANICÆ MINORES

dyocesanus Arusiensis, postquam episcopalem dignitatem in Arusiensi ecclesia est adeptus, in multis quasi continue fuerat dicte abbacie et personis abbacie attinentibus, clericis et laicis, claustralibus et secularibus, in omnibus, quibus potuit, ualde 5 contrarius et nociuus: Primo petens a predictis abbate et conuentu procurationes trium septimanarum, et procurationes nouem septimanarum ratione trium annorum, in quibus uacauerat sedes Arusiensis, ita ut pro unoquoque anno deberet de iure abbacia esse obligata sibi, quam diu esset episcopus,

10 et successoribus suis post se, in procuratione trium septi- manarum quolibet anno inperpetuum obligata, cum tot homi- nibus et equis, quot uellet secum ad claustrum adducere. Et cum abbas et conuentus dicerent se promtos et paratos, ut ipsum in hoc et in omnibus alijs sibi beneplacitis usque in

15 finem uite sue exaudirent et libenti animo deseruirent, ita tamen, ut hoc esset amicicie et uoluntatis sue, et non ratione debiti extorti, ne per factum suum in hac parte uiderentur contraire et contradicere et indulgencie et prouisioni plurium summorum pontificum, inhibencium, omnibus et singulis

20 Cysterciensibus, ne aUcuius iudicis foro essent astricti nisi patrum abbatum et soHus pape; — et cum episcopo non esset satisfactum in hac parte sui reputatione, nisi monachi faterentur se esse obligatos sibi annuatim ad prouidendum sibi in procurationibus trium septimanarum cum tot homini-

25 bus et equis, cum quot uellet uenire; — et cum nollent monachi se obligare ad istud honus subeundum, et maxime quia nunquam fuerant antecessoribus suis in hoc uel in consimili seruicio ex debito obligati; — et cum episcopus comminaretur, quod, nisi uoluntatem suam facerent, quod, in

30 quantum posset, contra personas in abbacia existentes proce- deret indilate: qua comminatione siue iniuria audita, abbas et conuentus, scientes, quod priuilegiati essent per summos pontifices, ne alicuius sentencie uinculo a dicto episcopo pro predicta causa possent innodari, unanimi con-

35 sensu coram bonis testibus ad sedem apostolicam appel-

16. araicicia C®, correxi. 18. prouisione C^, corr. Langebek. 22. in (i) Langebek; 7 (=: et) C^. posl monachi in fine versus spatium vacuum erat, per quod C^ lineam duxit. 29. quod altero loco superuacaneum est. 31. qua C^; rectius hac scriberetur.

�� �