Pagina:Scriptores Minores Historiae Danicae Medii Aevi vol 2.djvu/259

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Haec pagina nondum emendata est


EXORDIVM MONASTERII CARÆ INSVLÆ 249

Jauerunt. Qua appellatione super dicto grauamine et pluribus alijs pendente, dictus episcopus, conuocans omnes, quos poterat, claustrales et seculares, dericos et laicos, ad ecclesiam Dofræ, que ecclesia est uicinior abbacie, et ibidem, ordine iuris pretermisso, sentenciam excommunicationis fulniinauit 5 in abbatem et conuentum de facto, cum de iure non posset. Postea idem episcopus ad subditos abbacie uillicos et colonos manum suam grauantem misit in hunc modum : quia, quot- cunque subditos in unaquaque uilla abbacia habuit, omnes coram se et officialibus suis in uno die uenire fecit, ita quod lo coram uno officiali de una uilla, et coram alio de alia uilla, et coram tercio officiali de tercia uilla, et sic deinceps in omnibus uillis abbacie, subditi coram singulis iudicibus in singulis locis constitutis iudicio assisterent et ad obiecta responderent; et cum unicuique subditorum uniuscuiusque 15 uille inponeretur specialis causa a iudice ex parte episcopi, et negaretur ab unoquoque subdito loco rei constituto causa sibi inputata, iudex indixit unicuique de una uilla eundem diem ad se purgandum cum duodecim uicinis suis in remotis- simam partem episcopatus, ita ut uni illorum ad orientem, 20 alij ad occidentem, alij ad aquilonem, alij ad austrum . . ., iiaque, quod semper inter duos et duos uicinos esset spacium unius diete uel plus: ut, cum quilibet deberet se per uicinos suos purgare, et omnes uicini tali sophisticatione et deceptione essent de necessitate in diuersis locis modo predicto predi- 25 stantibus, [et] sic omnes miseri subditi abbacie a sui purgatione per talem deceptionem defece||runt; propter quem defectum Fol. 40"'. omnes rei cause sibi inputate [et] culpabiles auctoritate epi- scopi sunt iudicati et pro modo delicti, (cum) per iudicem declarati essent episcopo, ad libitum sue uoluntatis ad satis- 30 factionem condempnati. Et sic contra omnes alios subditos

4. et abesse debiiit. 17. cå (/. e. causa) Langebek; cu (= cum) C^. 21 — 22. post austrum, si uni . . alij datiiii sunt, esset veniendum desiderari videtur, simulque itaque (= el ita) pro solo ita scribendum. Ceterum etiam in subsequentibus oratio male conformata est; nam ut in V. 23 cum verbo defecerunt (v. 27) coniungendum videtur {et indica- tivus pro deficerent in sententia consecutiva ferri potest); sed, si ita est, et in v. 26 ante sic abesse debuit. 23. dieta = iter unius diei. 25. predistantibus = valde distantibus. 27. quem Langebek; quam (per compendium) C^. 28. et delendum erat. 29. cum addidi.

�� �