Pagina:Scriptores Minores Historiae Danicae Medii Aevi vol 2.djvu/260

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

250 SCRIPTORES HISTORIÆ DANICÆ MINORES

abbacie in diuersis uillis existentes per diuersos iudices ex parte domini episcopi et auctoritate sui est processum. Vnde quasi generale iudicium (fit) per sentenciam diffinitiuam inter omnes uillicos et colonos abbacie attinentes, ut uel recederent 5 a seruicio abbacie uel soluerent tantam summam pecunie domino episcopo, quantam sibi placeret, et, nolentes consentire in alteram partem disiunctiue predicte, essent sentencia ex- communicationis auctoritate episcopi Arusiensis innodati. Et sic fecit pluries cum eisdem subditis, extorquendo ab ipsis

10 denarios multos contra deum et iusticiam et contra priuilegia abbati et conuentui concessa, quo adusque in tantum depau- perati essent omnes causa extorsionis, quam frequenlissime faciebat contra illos, maxime in tempore auctumnali et in alijs temporibus, quibus aliquid lucrari deberent, quod ad

15 tantam deducti sunt inopiam, quod terram abbacie attinentem colere non possent, sed a cultura eiusdem terre recederent. Item idem episcopus, pontificali grauitate omissa et reuerencia loco sacro debita non seruata, uiolenter abbaciam inuasit et in despectum monachorum, ostendencium et legencium indul-

20 genciam sibi a sede apostolica concessam, in qua contine- batur, ut idem episcopus nullam haberet iurisdictionem contra abbacie attinentes, propria manu ostium domus abbacie hosti- liter confregit. Item idem episcopus per satellites suos in curia abbacie Beronem monachum et sacerdotem captiuari

25 fecit, et resti preacuta circa pedes nudos et crura sub uentre equi ipsum portantfs ad loca penalia uinciri fecit; et post- modum compedibus et truncis circa .xix. septimanas fecit eundem monachum fere usque ad mortem inhumano modo in multis ipsum aggrauando puniri; et eundem spoliari fecit

30 tribus equis preciosis, uestibus, denarijs cupreis et sterlingis, panno, rebus alijs quam plurimis ultra ualorem centum mar- carum, que omnia missa fuerunt per dictum fratrem, ut ducerentur in Sclauiam ad emendum annonam ad pascendum

3. ht addidi. 7. alteram = alteram utram; disiunctiua (pro sub- stantiuo)=^d. condicio vel d. sententia. 12. causa scripsi, cå scribam dåre voluisse ratus; sed potesl ta legi, ideoque parum recte tanta scripsit Langebek et extorsionis in extorsione mutari voluit. 26. post equi scriba ipse tria fere verba erasit. portantes C^, corr. Langebek. 30. interpunctio post preciosis deest, ut hoc adectiuum fort. potius cum uestibus iungendum sit.

�� �