Pagina:Scriptores Minores Historiae Danicae Medii Aevi vol 2.djvu/261

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

EXORDIVM MONASTERII CARÆ INSVLÆ 251

hospites et pauperes in tempore karistie pro necessitatibus suis subleuandis apud eandem abbaciam hospitantes. Item cum eodem monacho duos conuersos, quos in comitatu habuit, uerberari fecit et eosdem uestibus spoliari et fere nudos usque in crastinum derelinqui. Item Scalmonem monachum sacer- 5 dotem in ecclesia abbacie per satellites suos capliuari fecit, conuersos uerberando in curia existentes et quatuor equos de curia spoliando et quintum interficiendo. Item in alia curia abbacie Tukonem conuersum uerberari et captiuari fecit, ostia domorum confringi et cistam vna cum denarijs claustri et 10 omnibus uestibus suis spoliari; alijs eiiam conuersis ibidem existentibus non sine uerberibus iniuriam magnam intulerunt homines episcopi, auferentes eisdem equum unum, et omnia ferramenta aratralia ceteraque instrumenta eiusdem curie secum asportauerunt. Item abbatem et monachos ae con- 15 uersos abbacie citat ad sua placita, sicut alios seculares, pro libitu sue uoluntatis. Item colonos (et) uillicos abbacie ex- communicauit, nisi a seruicio recederent infra terminum super hoc eisdem ab episcopo constitutum. Item conuersos in grangijs pro qualibet offensa, et etiam aliquando sine aliqua 20 causa rationabili, punit pena pecuniaria ad instar secularium potestatum. Item abbatem excommunicauit in audiencia plurium bonorum, quia se nominauit in litteris suis abbatem, cum tamen esset canonice de communi consensu capituli electus. Item excommunicauit conuentum, quia nominauit 25 ipsum abbatem. Item, quod intollerabilius iudicatur, priui- legia non solum abbacie illi sed etiam toti ordini Cysterciensi a sede apostolica concessa et legitime || sine interruptione Fol.40\ prescripta omnino nititur impugnare et adnullare. Item \idem} episcopus excommunicauit omnes, qui audiunt missas 30 monachorum celebrancium extra claustrum. Item excom- municauit omnes sacerdotes seculares, qui sinunt monachos uel conuersos dicte abbacie audire missas in ecclesijs ipsorum. Item idem episcopus minatur abbati et conuentui, quod post recessum domini legati toto, quo potest, furore debeat deba- 35 chari. Vnde predictus abbas et conuentus propter misera-

1. karistia, i. e. annonæ caritas. 3. comitatu C^. 11. etiam (7) scripsi- 7 (et) C^. 17. et addidi. 30, idem addidi.

�� �