Pagina:Scriptores Minores Historiae Danicae Medii Aevi vol 2.djvu/263

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

EXORDIVM MONASTERIl CARÆ INSVLÆ 253

considerans per Marthe soUicitudinem prouidendum esse Marie quieti, ut orantis Marie suffragiis satagenlis Marthe sollicitudo ministerij iuuaretur, ne alicuius temeritatis incursus sancte contemplationis sabbatum perturbaret, ordinem ipsum priui- legiorum et indulgenciarum prerogatiua muniuit. Sed, ut 5 dolentes accepimus, non nulli de hijs, qui eos debuerunt in Christi uisceribus carius amplexari et fauorabilius confouere, ipsos inmanius persequuntur. Ex inconculcata enim querela abbatis et conuentus de Cara Insula Cysterciensis ordinis, Arusiensis dyocesis, frequenter audiuimus, quod episcopus lo Arusiensis et fautores eiusdem, eorum priuilegia temere con- tempnentes, predictum monasterium tam per dampna in rebus quam per multiplices iniurias in personis, tam ipsorum religio- sorum quam hominum siue colonorum suorum, ita crudeliter ?ifflixerunt, ut ipsi coloni, persecutionis pondus ferre ulterius 15 non ualentes, terras eorum incultas deserant, et ipsum mona- sterium tot et tantis iniurijs laceratum finali destructioni proximum uideatur, nisi ei celeri remedio succurratur. Quo- circa discretioni uestre qua fungimur auctoritate mandamus, quatinus predictis abbati et conuentui ae hominibus siue 20 colonis ipsorum contra huiusmodi persequtores defensionis presidio assistatis, non permittentes eos in personis uel rebus ab aliquibus indebite molestari; quin pocius memoratos iniuriatores siue molestatores, ut super dampnis et iniurijs iam illatis satisfaciant competenter, censura, qua conuenit, 25 compellatis. Testes autem qui fuerint nominati, si se gratia, odio uel timore subtraxerint, censura simili compellatis ueritati testimonium perhibere. Datum Mægdeborgh, Anno domini .M.cclx.vi. ij. Kl. Decembris, pontificatus domini Cle||mentis Fol. 41* pape nu. anno secundo.« 30

(XLI.) Littera domini episcopi Slæswicensis ad priorem predicatorum in Arus.

»Jjondo, dei gratia Slæswicensis episcopus, discreto uiro priori predicatorum in Arus salutem in domino sempiternam.

1. Marthe . . Marie, cfr. Luc. 10,38sqq. 6. debueft C^ i. e. debuerunt {Langebek: debuerant). 7. viscera (= dilectio) Christi: Philipp. 1,8. 8. persequuntur scripsi; persequentur C*. inco- culcata quid significet, nescio ; an scribendum erat inculcata, /. e. saepius repetita? 18. ei {vel eis) scribo] ex C*.

�� �