Pagina:Scriptores Minores Historiae Danicae Medii Aevi vol 2.djvu/264

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Haec pagina nondum emendata est


254 SCRIPTORES HISTORIÆ DANICÆ MINORES

Lit/eras uenerabilis patris {nostri/ domini Guidonis cardinalis recepimus in hec uerba: »Frater Guido, miseratione diuina &c'.« vt in littera superius proxima. Huius igitur auctoritate mandati uobis sub pena excommunicationis, quam ex nunc 5 in uos ferimus, si mandatum nostrum neglexeritis adimplere, uobis mandamus, quatinus infra octo dies a uisis litteris dominum Arusiensem episcopum personaliter peremptorie citetis, ut coram nobis Flensburg proximo sabbato post dominicam, qua cantatur officium: Inuocauit me', per se uel 10 per procuratorem sufficienter instructum compareat, super hijs, que dicti abbas uel monachi contra eum deposuerunt, /egitime responsums. In signum etiam citationis facte reddite litteras sigillo uestro sigillatas. Actum anno domini m.cc.Ix.vij. in die Blasij martyris. « 

15 (XLII.) llijs perceptis, episcopus cepit furere et insanire, ae si prius non insaniuisset; fremens ae dentibus stridens uenit ad regem querelans, numquam aliquem episcopum talem aut tantam iniuriam perpessum fuisse, qualem ipse ab abbate et monachis de Øm sustinuisset. Item idem episcopus accu-

20 sauit abbatem specialiter, dicens eum honori regio aput car- dinalem legatum derogasse. Vnde episcopus regem ad tantam illexit iracundiam, ut dilapidationem omnium bonorum nostro- rum nobis minaretur, nisi cito episcopo de iniuria, quam sibi asseruit a nobis iilatam, satisfaceremus. Abbati etiam omnino

25 minabatur rex captiuitatem. Vnde dominus abbas deprecans omnes coabbates Dacie, ut eum de huiusmodi mendacio ex- cusarent. Qui scripserunt regi sub hac formå:

��Littera abbatum ordinis nostri ad regem.

��E.

��<xcellentissimo domino .E., dei gratia Danorum Sclauo- 30 rumque regi, uniuersitas abbatum ordinis Cysterciensis in Dacia orationum suarum suffragium salutare eum salute presenti pariter et futura. Maiestati regie omnes iniuste op- pressos conuenit liberare, et a deo cicius exauditur, qui ad subditorum preces aures semper håbet intentas. Cum uenera-

1. Litras h. 1. C8. nostri addidi, cfr. p. 257,13. 11. depo- suerint C^ sed corr. in deposuerut. 12. degitime C^, corr. Langebæk.

�� �