Pagina:Scriptores Minores Historiae Danicae Medii Aevi vol 2.djvu/268

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Haec pagina nondum emendata est


258 SCRIPTORES HISTORIÆ DANICÆ MINORES

Tercie citationis tenor talis erat: ».B., dei gratia Sles- wicensis episcopus, iudex f datus a uenerabili patre domino .G., miseratione diuina tituli sancti Laurencij in Lucina pres- bitero cardinali, sedis apostolice legato, delegatus, uiro religioso 5 et discreto domino .E., priori de Tuta ualle, ordinis Cyster- ciensis, dyocesis Ripensis, salutem. Quoniam dictus dominus cardinalis &c\« Et acta eius diei talia erant: »In nomine p. et fi. et s. s. Amen. Sabbato proximo anle ascensionem Fol. 42. domini coram nobis |] .B., dei gratia Sleswicensi episcopo, a

10 uenerabili patre domino .G., miseratione diuina tituli sancti Laurencij in Lucina presbitero cardinali, apostolice sedis legato, vnico iudice delegato in causa, que uertitur inter uenerabilem fratrem nostrum dominum .T. Arusiensem epi scopum ex una parte, et uiruni religiosum (et) discretum

15 dominum Th. abbatem de Øm, eiusdemque loci conuentum, ex altera, statuto dicto domino abbati et domino Benedicto, capellano dicti domini episcopi, qui se gessit pro procuratore eiusdem, ad comparendum Flensborgh in iudicio ad audiendum quasdam a/testationes propositas contra dictum Benedictum,

20 uidelicet quod procurator esse non posset, ut pote excommu- nicatus, et sic personam standi in iudicio non haberet, et ad dicendum in personas et in dicta testium, et ad procedendum ulterius, prout esset de iure procedendum, — predicto die aput locum memoratum pars domini abbatis coram nobis in

25 iudicio personaliter comparuit, pars uero dicti procuratoris se contumaciter absentauit. Nos uero, habito discretorum con- silio, attestationes testium publicari fecimus; quibus apertis et publicatis, sicut de iure decuit, inuenimus testes legitimos pro parte domini abbatis secundum exceptionem propositam

30 rite et legitime deposuisse. Quibus actis, partem domini Arusiensis iudicauimus contumacem, in scriptis ipsam senten- cialiter parti aduerse in expensis (in tota) lite factis condemp- nantes, nichilominus prefigentes partibus, uidelicet domini Arusiensis et domini abbatis, diem, uidelicet in crastino beati

2. datus C^, sine diibio cornipte, cum iiixta sequens delegatus superiiacaneum sit; unicus dicendum erat ut p. 257, 19 et p. 258, 12 et p. 260, 15, sed hoc vix in datus corrumpi potuit; dictus fort. uerum erit. 14. et addidi. discretum C^; dilectum Langebek. 19. atestaliones C«. 32. in lota addidi, cfr. p. 260,28.

�� �