Pagina:Scriptores Minores Historiae Danicae Medii Aevi vol 2.djvu/270

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Haec pagina nondum emendata est


260 SCRIPTORES HISTORIÆ DANICÆ MINORES

legato, delegato, Ego frater Thuro, dictus abbas Care Insule, ordinis Cysterciensis, dyocesis Arusiensis, peto ex parte tocius mei conuentus, secundum acta prioris diei, michi expensas a domino Arusiensi episcopo per totam litem /actas refundi; et

5 quia ad presentem diem non uenit, hunc et alios terminos, in quibus comparere debuerat, uocatus legitime, supersedendo contumaciter, peto humiliter eum tanquam contumacem sen- tencia excommunicationis innodari, et latam per eandem sentenciam ab omnibus mandetis strictius obseruari, et, litteris

10 uestris inde confectis, hunc processum sigillo apposito in

perpetuam huius facti euidenciam perhennari.« 

Fol. 42\ Quare, eum iustis precibus aures nostras et animum me||rito

inclinare debeamus nee tam iuste peticioni contraire, iuris

suadente rigore, aliquatenus presumamus. Nos Bondo, dei

15 gratia Sleswicensis episcopus, iudex unicus a uenerabili patre nostro G., diuina miseratione tituli sancti Laurencij in Lucina presbitero cardinali, apostolice sedis legato, delegatus in causa, que uertitur inter dominum episcopum Arusiensem, dominum Tukonem, ex una parte, et dominum abbatem Care Insule et

20 eius conuentum ex altera, non considerantes acceptionem personarum, sed ob dei timorem et iuris iusticiam plus amantes, sicut in omni processu inter eos habito et superius enarrato patuit euidenter, eundem episcopum Arusiensem, dominum Tuconem, auctoritate, qua fungimur, pro sua con-

25 tumacia excommunicamus in hijs scriptis, et precipimus eadem auctoritate ab omnibus caucius euitandum, condempnantes etiam eundem in expensis parti aduerse, uidelicet domino abbati et suo conuentui, in tota lite factis, secundum quod ab eisdem iurate fuerint et a nobis secundum discretorum

30 uirorum consilium postmodum contaxate. In cuius rei euidenciam et \cautelam} sentenciam iuxta iuris ordinem latam in ecclesia beati Petri Slæswicensi, quia quibusdam ex premissis venerabiles patres nostri, Jacobus archiepiscopus Lundensis et Petrus episcopus Roskildensis, alij etiam capellani

4. lite codex, post quod littera f in foramine membranæ pæne interiit. 12. Quare scripsi- Qa (/. e. quia) C®. 20 — 21. acceptio personarum: epist. Petri I, 1, 17. 26. caucius scripsi, cfr. p. 186,28; arcius C^. 31. et C^, qiiod in cam corrigendum videtur, nisi forte cautelam excidit.

�� �