Pagina:Scriptores Minores Historiae Danicae Medii Aevi vol 2.djvu/271

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Haec pagina nondum emendata est


EXORDIVM MONASTERII CARÆ INSVLÆ 261

de eorum lateribus missi personaliter interfuerunt, ipsorum sigilla una cum nostro, nec non sigilla uenerabilium fratrum nostrorum, dominorum magistri Saceri prepositi Lundensis, Thrugilli archidiaconi, domini Petri Foca, domini Esberni t/iezaurariy, domini Godemanni, Nicolai Dyancer sun, Petri 5 Episcopi, Brotheri, Symonis canonicorum, et aliorum pluri- morum fidedignorum (appendendo) , fecimus in perpetuam huius facti euidenciam, secundum quod iuris ordo expostulat, per- hennari. Acta sunt hec in ecclesia beati Petri Sleswik, anno domini .m.cc.Ix.vu., tercio Nonas Augusti. 10

��(XLVI.) Confirmatio domini cardinalis super premissis.

» Venerabili in Christo patri .B,, dei gratia episcopo Sleswi- censi, frater Guido, miseratione diuina tituli sancti Laurencij in Lucina presbiter cardinalis, apostolice sedis legatus, salutem in domino. Cum a nobis petitur, quod iustum est et hone- 15 stum, tam uigor equitatis quam ordo exigit rationis, ut id per nostre sollicitudinis studium ad debitum perducatur efFectum. Eapropter uestris instis postulationibus grato concurrentes assensu, sentenciam, quam contra Tukonem episcopum Aru- siensem auctoritate nostra protulistis, sicut in litteris super 20 hoc confectis plenius continetur, prout iuste et rationabiliter est prolata, auctoritate, qua fungimur, confirmamus et presentis scripti patrocinio communimus. Nulli ergo omnino hominum liceat hane paginam nostre confirmationis infringere, uel ei ausu temerario contraire. Siquis autem hoc attemptare pre- 25 sumpserit, indignacionem omnipotentis dei et beatorum Petri et Pauli apostolorum eius se nouerit incursurum. Datum Lybækæ .nu. Nonas Septembris, pontificatus domini Clementis pape quarti anno tercio.« 

(XLVII.) i^uilibet perpendere polest, et quanto labore et 30 quantis sumptibus supra a//ate littere congeste sunt et acqui- site; sed sepediclus episcopus Tuko in tantum uilipendebat eas tanquam confabulationes uanas et inanes. Tantum in

5. tezaurari C^. 7. appendendo addidi. 22. presenti C^ in fine versus, corr. Lgbk. 30. et (7) scripsi; i C^. 31. allate scripsi; arate C^.

�� �