Pagina:Scriptores Minores Historiae Danicae Medii Aevi vol 2.djvu/272

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

262 SCRIPTORES HISTORIÆ DANICÆ MINORES

rege et regina matre regis confidebat, ae si dominatores essent uniuerse (!) orbis. Immo, quod plus est, ponebat spem suam in eis plus quam in creatore mundi; unde satis euidens est argumentum, cum nec timuit excomniunicationem episcoporum 5 nec cardinalium neque etiam domini pape, dicens se ad alciores iudices appellasse, uidelicet regeni et reginam matrem eius; qui in tantum concitauit eos aduersum nos, quod mina- bantur nobis direptionem omnium bonorum nostrorum, dicentes se uelle omnes monachos et conuersos effugare. Minabantur

10 etiam abbati et quibusdam senioribus nostris captiuitatem; unde nec abbas nec aliquis alius palam audebat exire septa monasterij sine securo conductu. Nam qui exierunt, uerberibus sunt afflicti, quidam etiam spoliati, non nulli et uulnerati, tandem ad ultimum tot et tantis malis affecti, quod nullus Fol. 43^ 15 uillicus siue colonus |j audebat in nostro perseuerare ministerio. Quidam de conuersis, instinctu diabolico furtiue subtrahentes bona monasterij, immo patrimonium Jhesu Ghristi, redierunt retrorsum ad seculum fugientes; multi etiam uendiderunt pecora et iumenta, annonam quoque et alia supellectilia

20 grangiarum pro denarijs, ut, si compellerentur fugam inire, secum asportarent, unde sibimet uite necessaria a;77ministrare potuissent. Vnde in tantam deuenimus paupertatem, ut nec uictum nec uestitum habere potuimus. Multi enim discalciati nudis pedibus non paucis diebus ambulabant, quidam etiam

25 sine calligis ibant; non nulli etiam sine cappis in refectorio cum conuenlu comedebant. Iste exordinationes et alie quam plures facte sunt non nostris supersticiosis superfluitatibus, sed solo pretextu paupertatis. Tanta uero dispersio facta fuit, ut uix media pars conuentus domi remansit. Multe officine

30 sine alicuius frequentatione seu fratrum amminisiratione per- manserunt. Pauci admodum erant, qui de fuga non medita- bantur. Sexcies, nisi fallor, prefigebatur nobis ex parte regis terminus, a pascha usque in festum sancti Andree apostoli, ut aut exibere deberemus episcopo procurationem trium septi-

35 manarum pro quolibet anno, quo procuratione caruerat, cum satisfactione, aut regie maiestatis ulcionem incurreremus. Nos

1. rigina C^. 21. aministrare C^ (item 30). 26. comedebant C®. 28. dipsio C^. 36. raaiestati C^, corr. Lgbk.

�� �