Pagina:Scriptores Minores Historiae Danicae Medii Aevi vol 2.djvu/273

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Haec pagina nondum emendata est


EXORDIVM MONASTERII CARÆ INSVLÆ 263

uero semper ad tempus per colloquia el per auxilium ami- corum nostrorum protraximus horam, sperantes auxilium superne pietatis per aliquem Chrisli amicum nobis posse prouenire; heu, exigentibus peccatis nostris, toto tempore illo non erat aliquis neque \diues neque) pauper, qui pro nobis stare 5 aut auxiliari seu uerbum adiutorij proferre potuit aut audebat. O deus, quam sepe uenerunt nuncij, dicentes: »Ecce hic, ecce illic, ecce iam in foribus sunt aduersarij uestri.« Proh dolor, quam sepe priuilegia nostra, calices nostros, ornamenta ecclesie et alia precipua ulensilia monasterij in terra occu- 10 luimus, ne ui auferrentur, quam sepe ea de terra leuauimus, ne humo contecta putrescerent ! non est facile dicendum. Ad ultimum prefixus est abbati terminus fmalis ex parte domini regis, mandans ei, ut personaliter se presentaret aspectui suo, mittens ei lilteram, ut secure posset uenire et redire; quod si 15 uenire contempneret, rex faceret, quod suum essef. ||

��Termini monasterii Øm in Diursæ.

Isti sunt termini nostri in Diursæ, quos dedit nobis dominus Fol. 43^ Sweno, pie recordacionis episcopus Arusiensis, cuius anima requiescat in perpetua pace. Siquis hos diminuerit siue nobis abstulerit, imminuat deus partem eius de regno celorum in 20 die nouissimo.

Primo incipiunt a mari apud magnum lapidem, vbi est fagus, cui infixa est crux, que diuidit inter Ruthæskogh et

5. diues neque addidi. 7. Ecce..: cfr. Luc. 17,23. 16. suu eff. C^. In hoc verbo miitilato finitar manus octauæ scriptura in medio versu; inde apparet nihil amplius eam scripsisse, ei inferiorem partem fol. 43, quæ desecla est, nullam narraiionis continuationem habuisse. — Quæ fol. 43" continentur, manus nona aliquanto recentior scripsit, item ea, quæ in fol. 4-4, quod folium similiter dimidia parte inferiore caret, per tres versus et dimidium scripta sunt. In summo margine fol. 43" longior est nota, quattuor versuum spatium occupans, alia manu et multis compendiis scripta; partem tantum horum legere potui, et Buchwald, qui p. 120 duos versus inferiores legisse sibi visus est, multa certe de sua coniectura incer- tissima adiecit. Sed hæc non euro; apparet enim theologica esse neque ad textum ullo modo pertinere. 17. quos C^; quod Lgbk. 0. iminuat C^

�� �