Pagina:Scriptores Minores Historiae Danicae Medii Aevi vol 2.djvu/276

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

2B6 SCRIPTORES HISTORIÆ DANICÆ MINORES

regno isto esset, et in quali statu perstetisset(!), dicens, quia talem nouit idoneum coram deo et hominibus tantum suscipere regimen animarum et apicem episcopalis dignitatis. Verum quia ipse cardinalis et abbas memoratus college fuerunt 5 aliquando Parisius et socij, eum per omnia nouit, quod de septem liberalibus aliquam partern haberet et noticiam atque competentem ad hec prudentiam et discrecionem. Respon- sumque est illi a fratribus, quod abbas in ordine Cisterciensi fuit in tali abbacia ab inde ad tres dietas. At ille accersiri

10 eum ad se precepit. Quem cum magno gaudio venienteni ad

Fol, 45^ se recepit, et sibi injunxit, yt in capitulo ipsorum || verbum

dei illis coram eo proponeret, quia ipse cardinalis noticiam

lingue Danice non haberet. Igitur cum verba ipsius abbatis

cum moribus eius peroptime concordare ab omnibus audien-

15 tibus ^dderentur, sibi loquebatur cardinalis, que Yolebat, sed de episcopatu nichil dixit. At abbas, ad domum suam rediens, sic se habebat sicut prius. Cardinalis vero ad sedem Wiber- gensem veniens, cum de eligendo aliquo in episcopum canonici ipsius sedis non sane [de aliquo] potuerunt conuenire, dixit

20 se cardinalis scire quemlibet virum tante sedi et honori com- petentem et vtilem, si vellent sibi consentire. Quod se fac- turos vnanimiter spoponderunt. At ipse illum abbatem in episcopum statim nominal, et illi cum 'Te deum laudamus' ei continuo acclamabant. Ipse itaque cardinalis ad Caram

25 Insulam pro eo misit, et \t statim visis litteris ad se venire non tardaret, precipiens nuncijs suis, vt de episcopatu nichil referrent sibi. Cum vero nichil ita occultum sit, quod non reuelabitur, tamen negocium illud famulus ipsius abbatis, Thorstanus nomine, a nuncijs cardinalis, qui pro eo venerant,

30 veraciter intellexit. Altera autem die, cum extra portam ||

Fol. ée"". simul equitando peruenissent, dictus famulus suus Thorstanus

vnum nigrum pilleum rogatu nunciorum dompni cardinalis

2. coram deo et hominibus, cfr. Luc. 24^, 19. 13. ligue C (et sæpe hcec vox ita scribitur). 17. sicut prius freqiienter eodem modo in Viilgata. Wiborg. C, sed o in e correctum est. 19. de aliquo male iteratum videtur. 20. quemlibet h. 1. mire pro quendam vel aliquem. tante corr. ex tanti C. 22. spo//ponderunt C {eraso s). 23. /b/7, rectius perfect. nominå. 27 — 28. nichil . . reuelabitur: cfr. Matth. 10,26; Marc. Jf, 22; Luc. 8,17; 12,2.

�� �