Pagina:Scriptores Minores Historiae Danicae Medii Aevi vol 2.djvu/277

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

VITA GVNNERI EPISCOPI VIBERGENSIS 267

capiti abbatis imposuit. Quem a se abbas cum maxima indignacione proiecit, dicens se solitum non esse cum pilleo equitare. Cui Wibergis venienti campane omnes sonuerunt, et cardinalis cum canonicis ae clero multo et populo, cum processione eum honorifice suscipientes, suum patrem canonice 5 constituunt et pastorem.

II. Igitur cum dictum sit ab antiquis, quod honores sepe solent mores mutare, bie prins sanctus et perfectus dum ab omnibus audiebatur, electus et episcopus factus sanctior et perfectior mutacione dextere excelsi cepit existere, siue ad lo deum siue ad proximum et seculum. Ad deum namque ita se habuit, vt ordinem monasticum et habitum, quem prius bene seruauit, postmodum pro posse suo ardentius seruare non omisit. Nam ad nocturnas et diurnas horas in domo manens genua iugiter secundum debitum sui ordinis flectebat; 15 quod et {in/ equitando fecit, de equo descendens, quando potuit propter hospites secum equitantes. Nichil dimisit de penso seruitutis semper cantando, nisi 'pater noster' in audiencia omnium et ewangelium post 'te deum' aliquando circa senec- tutem suam et 'alleluia' in lxx. cum sex posterioribus psalmis 20 ad nocturnos et illis dominicis diebus 'alleluia' ad horas. Ipse autem ante episcopatum || in ordine preter xiiii annos non Fol. 46\ habens temporibus et diebus suis ita bene vsus est, vt totum cantum suum sciuit cordetenus et collectas ae capitula, que semper ipse dicebat in manendo siue equitando. Duodecimam 25 lectionem ipse semper legit et versum sequentem cantauit.

��1. Ilse Ha //abbas C additis transpositionis signis (abbas a se Langebek). 6. post pastorem alia fortasse manus, sed certe non multo recentior, hæc verba scripsit, sub quibus rubra ducta est linea: De conuersacione sua et moribus et fine eius. capituluni xxiiu; ultima verba quo spectent, nescio; deinde nouum incipit caput. 8. fcus (z. e. sanctus) C; lectus male Langebek. 10. mutatio dext. excelsi: Psalm. 76,11. 13. ^posse coniunctim C, item 17 — 18 de- penso, 25 imanedo, et alia similia. 14. et s. v. add. C. 16. in addidi. 20. Ixx^ C, fort. pro Ixx^; scriba interdum compendiorum siglis parum recte usus est. post psalmis desiderari videtur con- iunctum vel cantari solitum; nam psalmos certe non omisit, sed tantum alleluia. 21. illis dom. diebus: significantur dom. Sexagesima et Quinquagesima, quæ Septuagesimam sequuntur. all'a s. v. add. C.

�� �