Pagina:Scriptores Minores Historiae Danicae Medii Aevi vol 2.djvu/278

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

268 SCRIPTORES HISTORIÆ DANICÆ MINORES

Quando vero lectiones de biblia in festis vel feriis habuerit, nullus eas legendo finem fecit, antequam 'Tu autem' diceret. Sepissime proposuit ipse populo dei verbum, et, quando missam celebrauit, et ipse predicauit. Erat enim in sermone 5 satis facundus et facetus, {ita} quod omnes eum audientes plurimum facti sunt letantes, licet ita de pena malorum, sicut de gaudijs et premio iustorum, decertissime loquebatur.

III. Diebus quatuor temporum, cum secundum consue- tudinem sancte ecclesie consecrare sacros ordines assolebat,

10 examinari fecit clericos diligenter de vita, de litteratura, de fama, et si alieno forent de episcopatu. Nam tales nec sine certo titulo nec sine litteris commendaticijs ordinauit. In ipsis autem ordinibus consecrandis sic fuit efficax et predoctus, vt mirum in modum totum pene officium retineret et, que-

15 cunque verba vellet, etiara sine libro proferre promptissime potuisset.

IIII. In arcium liberalium et sacrarum sciencia scriptu-

Foi.47. rarum tam perspicaci calluit intellectu, || vt, cum clerici satis

subtiles et acuti de Parisiensi studio redissent, ad vnam sepius

20 questionem eos cornuto concluderet sillogismo. Nam dicebat eis ioco suo, sicut solitus erat, gracioso: »Vos in etate iuuenili, qui multa cum lectione sudastis in studio facultatum et egressi estis quasi nouiter de camino, docete nos senes, qui vix ab olim tenuem istarum rerum noticiam retinemus. Respondete

25 michi: Quid vobis videtur? Duo et tria sunt quinque, et non plura?« Ad talem et consimilem questionem ipsi, perpendentes perplexos nodos propositi sillogismi et quid in sophistica arte consequi potuisset, licet vulgo vocarentur magistri, in con- spectu tamen eius parum potuerunt respondere. Sepius tamen,

30 \quando} familiaris esset cum clericis suis, pro ioco suo eis

1. habue'5't C, quod utrum habuerit an habuerat significare debeat, dubitari potesl; rectius esset haberet vel habuit, vel potius haberentur (hab'^enT). 2. Tu autem recte C, de qua formula videatur v. c. Vit. Sanct. Dan. ad p. 15, 1; 191, 10; cum autem sine sensu Langebek. 5. ita addidi. 7. verba et premio in marg. add. C. decertissime C, /. e., ut opinor, disertissime. 13. pdoctus C; perdoctus Langebek. 19. subtiles minoribus litteris scriptum in textum postea inseniit C. 22. multa cum lectione sudastis scripsi; multa cum lectiones I audistis C (lectione scripsit Langebek, sed sic vitium non tollitur). 28. wlgo C. 30. quando (qii) in fine versus post til omissum esse videtur.

�� �