Pagina:Scriptores Minores Historiae Danicae Medii Aevi vol 2.djvu/279

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

VITA GVNNERI EPISCOPI VIBERGENSIS 269

proposita queslione ad disputandum eos prouocauit; eis pluri- mum super hijs inter se altercantibus, postremo ipse subri- dendo dixit: »Taliter et taliter deberetis respondisse; talis est istius questionis solucio.« 

V. Nullus autem clericus ita rudis ad eum venit et in 5 obsequio suo iugiter per aliquot annos permansit, quod non tam in clericatura quam in morum honestate proficeret miro modo. Nam bene tres monachi, qui pro tempore more capel- lanorum cum eo fuerunt. facti sunt postea nobiles abbates. Dompnus enim Suno per multos annos vsque ad decrepitam lO senectutem abbaciam Tute uallis || peroptime rexit. Dompnus Fol. 47'. autem Sueno et dompnus Johannes, de quibus post hec in ordine suo quedam dicenda sunt, loco isti vtiliter prefuerunt. Quidam quoque alij monachi, qui secum fuerunt pro tempore commorantes, facti sunt priores vel etiam perfecti predicatores. 15 Clericorum etiam suorum quidam postea facti sunt episcopi, prepositi et magistri. Dompnum namque Johannem episcopum Burglanensis sedis antistitem, virum per omnia commenda- bilem tamque in clericatura quam moribus insignem, extremum clericorum suorum vidi, ipsumque episcopum, quando aliquid 20 scriptum habere vellet, audiui dicentem sibi: »Johannes, accipe caucionem tuam et veni.« At ille, continuo arripiens membranam et incaustum, sedit ad pedes eius et scribebat, que ipse dictabat. Et ita multum profecit; ca/lidus enim et astutus ae docilis statim cepit esse. Verumtamen ipse postea, 25 magister et episcopus factus, mores et virtutes pij patris sui pro maiori parte secutus est. Ipse etenim sepius dixit se et alios in curia sua tam in morum honestate quam in littera-

8. bene (bn) s. v. add. C. capellanorum f in textii C, deinde in marg. add. f cum eo fuerunt. 10. enim scripsi (dabitari enim non potest, qiiin tres illi monachi fuerint abbates, qui iam comme- morantur)., autem C, et sæpius hæ pavticulæ inter se permulantur. 12. Sueno mirum est; nullus enim abbas huius nominis monasterio Øm (loco isti) præfuisse videlur. H. Olrik eum fnisse putat, qui abbas Michael nominatus sit; ego potius auctorem de Suenone, abbate Vitescholæ, qui p. 208, 4 nominatur, cogitasse puto et errore memoriæ eum Caræ Insulæ abbatem dixisse. 15. sunt s. v. add. C. 22. caucionem, vocabulum mihi ignotum, quod ne Ducangius quidem håbet, cap- sulam scribendi instrumenta continentem signi/icare videtur, 23. et ^caustum C. 24. calidus C.

�� �