Pagina:Scriptores Minores Historiae Danicae Medii Aevi vol 2.djvu/281

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Haec pagina nondum emendata est


VITA GVNNERI EPISCOPI VIBERGENSIS 271

honestum inter eos auditum est, nec verbum prauum. Si autem alio tempore aliquid sinistrum inter suos audisset, illud satis grauiter accepit, dicens se illud non habere ex ordine clericali vel ex ordine Cisterciensi, taliter iurgia vel rixas facientes secum tollerare debere. Et ila vnum corripuit vel a r> se emisit, vt alter similia facere de cetero non presumeret, dicens illud sancti Pauli: 'Qui familiam suam regere nescit, ecclesie dei diligentiam quomodo habebit?' Ganes venaticos vel accipitres nunquam aliquem suorum paciebatur in curia sua habere. j| lo

VII. Quando autem ecclesias sue dyocesis visitauit, diligen- Fol. 49'". tissime perspexit, si indumenta sacerdotalia essent munda et corporalia ae cetera diuino officio attinencia; transgressoribus hujusmodi sacerdotibus grauiter tam in pena pecuniaria quam

alia penitencia penitenciam iniunxit. Quadam autem vice 15 cum in proxima capella de Ale missam audisset et dompnum Kanutum tune ibidem sacerdotem celebrantem interrogasset, si altare eiusdem ecclesie consecratum esset f: »Vbi ergo,«  ait episcopus, »lapis altaris est, super quem corpus Christi et sanguinem soliti estis conficere?« Sacerdos autem, cum esset 20 valde benignus homo et minus litteratus, dixit illum lapidem ad hoc consecratum in repositorio librorum prope altare iacere; »sed obsecro, mi dompne, vt nigrum bouem, quem satis pinguem habeo, propter hoc recipiatis, et reatum meum michi indulgere velitis.« Quem bouem episcopus recepit, et 25 tamen ei aliam penitenciam inflixit.

VIII. Denique semel ad minus per annum vel bis omnes ciues Wibergensis ciuitatis ad se Asmiald inuitans gloriose eos pertractauit in preciosis cibis et potibus delicatis, vt de apparatu tam nobili satis habuerunt suis narrare per totum 30 annum. Cum autem letus et ilaris || fuit in mensa, magis Fol. 49. tamen faclus est letus, cum aliquos hospites, abbates vel monachos nostri ordinis, secum haberet. Ad omnes hospites,

et precipue claustrales, tam liberalis exstitit et benignus, vt

7—8. Qui familiam . . habebit: cfr. Timoth. I, 3, 5. 13. corporale est palUiim linteiim, quo altare dominicum cum sacris muneribus contegitur (Ducanghis). 18. post consecratum esset desideratur: et ille affirmasset. 21. et ante minus s. v. add. C. 28. post ciues soriptum fuit asmiald, sed hoc rubricator deleuit.

�� �