Pagina:Scriptores Minores Historiae Danicae Medii Aevi vol 2.djvu/283

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

VITA GVNNERI EPISCOPI VIBERGENSIS 273

est, vt more canis rabidi omnes se contingentes laniauit et momordit. Qui tamen ab alijs comprehensus et in plaustro suo ad tegulam, que vulgariter letther vocitatur, ligatus, in ea tres stipites satis fortes dentibus suis mordendo comminuit et confregit. Et hoc circa dies rogacionum factum est. At 5 episcopus in eisdem rogacionibus sermonem ad populum faciens dixit, talem potum ab omni christiano esse vitandum et detestandum, qui ex simplici viro et sano insanum fecit et dementem. Tante autem abstinentie ipse per se operam dedit, vt in estate inter prandium et cenam nunquam f acquieuit. lo Quod et alio tempore inter refectionem et biberes post vesperas iugiter obseruare curauit; sed interea aut studebat aut scribebat aut dictabat aut computacionem cum suis procurato||ribus Fol. 50"^ faciebat. Quando vero in loco permansit, semper semel comedere voluisset, si non esset a familia sua ieiunare 15 nolente impeditus. Monialibus autem sancte Margarethe in Asmiald ita fuit fauorabilis et benignus, vt de curia sua in pitantijs et potibus cotidie alerentur, absencia sua non ob- stante. In die sancti Johannis ewangeHste in natali domini eisdem monialibus in medone et piscibus ae lacticinijs vel 20 etiam carnibus annuatim in magna habundantia preuidit. Semperque illo die missam coram eis ipse celebrauit, et illas, que non fuerunt consecrate, consecrando coronauit. Tamque carus pater et confessor earum et alibi degentium monialium ae nobilium aliarum dominarum secularium exstitit, vt, quando 25 ad eas aliquando venit et tempus habuit moram cum eis faciendi, vix potuit ab illis separa i.

IX. Dompno autem regi Waldemaro ita dilectus fuit et carus, vt eum semper in litteris suis et alloquio patrem suum vocauit, miro affectu eum pre omnibus alijs episcopis regni 30

3. tegula est pars lateralis plaiistri rustid, quo fenum vel stipula vel, ut h. L, merica vehehatur, ex tigillis inter se distantibus, quæ Danice »Haver« vel >Lætter« vocaniur, compacta. wlgaril'^ letth'r C. 5. rogationes vocabantur tres dies Ascensionem domini præcedentes; Danice illo tempore »Gangdage« appellabantur. 10. post nunquam sine dubio edere vel bibere quidquam addendum est propter præ- cedens vocabulum abstinentie. 15. comedere C, ut sæpius. voluisset scripsi; voIuitf3 C. 19. dies s. Joh. ewangeliste est dies 27. De- cembris. 21. puidit C; prouidit Lgbk. 26. eos C, corr. Lgbk. 27. faciendi s. v. add. C.

Script, hist. Dan. minores ^*'

�� �