Pagina:Scriptores Minores Historiae Danicae Medii Aevi vol 2.djvu/285

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

VITA GVNNERI EPISCOPI VIBERGENSIS 275

racionem ante nos || intrare debetis, quia domus vestra est.« Fol. 5i\ At ipse cum hilaritate statim ei obediuit, et eum precessit. Quod et sepius ante et post eum facere compulit, licet ille tam venerandum virum et suum archiepiscopum precellere omnino recusauit. 5

X. Quando vero fiebat dompni regis expedicio, in quam suos destinare pueros debuisset, tantam eis curam adhibuit, yt singulis arma plena et dextrarios preuideret et expensam eorum et vtensilia per se ipsum scriberet singillatim. Similis

ei fuit sollicitudo circa totam familiam suam, vt nec infimum 10 cursorem suum necessarijs rebus duceret necligendum.

XI. Cum autem aliquis in suo episcopatu homicidium perpetrasset, dum ab eo penitenciam suscepisset, valde ei inplacabilis fuit et seuerus, dicens, quod pro tali facto de sua iusticia nichil omnino remittere voluit; et in prima carena 15 nec vnum ei diem nisi pro multorum precibus relaxauit. Circa feminas vero, que infantulos suos dormientes oppressissent, mitis erat et compassibilis et, quantum potuit saluo iure, eis de penitencia relaxauit, dicens in tali casu misericordiam merito fore exercendam, ne eis lacrimas super lacrimas adau- 20 geret. Cum vero aliquos rusticos vel bondones ad se venire aspexit, illud Ovidij sepius dixit: 'Bella mihi, video'. Tamen

in recipiendis denarijs pro iusticta sua ita fuit misericors et benignus, vt pro xii marczs denariorum tres marcas vel minus accipere solebat, considerata semper ipsius puniti facultate, 26 pro tribus etiam marc/s valde parum sepe recepit, vel ex toto remisit. Hane semper consideracionem obseruare |I curauit, Foi.5 ^ vt, quidquid a transgressoribus pro offensione sancte ecclesie recepit, misericordiam iugiter semper superexaltando iudicio, cum benignitate delinquentis ad preces suas et preces astan- 30 cium recipere studuit; et tamen in habundantia ipse cum familia sua semper vixit. At tamen post hoc finitum per se et sibi illo in tempore assidentes sepius cum causaretur a

9. sC^berat C, corr. Lgbk.; scribere h. I, iit vid., idem est quod computare. 11. suu C; suorum Lgbk. 17. q (= qui) C, corr. Lgbk. opssissent C 20. exarcenda C. 22. illud Ouidij: Remed. amoris V. 2: Bella mihi, video, bella parantur. 23. iustia C. 24. xn marcas C, corr. Lgbk.; item v. 26. 29. misericordiam s. s. iudicio, cfr. ep. Jacob. 2, 13. 30. delinquentzs corr. ex -tes C.

18*

�� �