Pagina:Scriptores Minores Historiae Danicae Medii Aevi vol 2.djvu/296

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

286 SCRIPTORES HISTORIÆ DANICÆ MINORES

��PETRVS OLAI:

DE ORDINE FRATRVM MINORVM.

��I. De inchoacione ordinis fratrum minorum

ex chronica Ånthonini a Petro Olai excerpta.

(fol. 103"). iJeatus pater Franciscus, primo lucratiuis mercacionum deputatus negocijs, demum a spiritu sancto tractus et conuersus atque transformatus fuit in virum perfectum. Mundum et parentes relinquens primo per ii annos, honestum habitum et heremiticum

5 gestans, portando baculum in manibus, accinctus corrigia, calciatus incedens per ciuitatem Assisij mendicando, nunc latebat in heremis, nune trium ecclesiarum reparacionibus insistebat deuotus. Incepit autem vitam istam anno domini .m.cc.vi., pontificatus domini Innocentij .3. anno ix. Anno vero domini .m.cc.ix., dum missara in

10 eeclesia sancte Marie de Portiuncula deuotus audiret, et legeretur euangelium illud, quod Christus dixit apostolis: 'Nolite portare

Notæ marginales a P poslea adiectæ: Ad v. 1 — 2: 1181 natus est beatus pater Franciscus. Conuersus creditur fuisse anno etatis sue XXV.

P = Petri Olai Collectan. fol. 1 OS'"— 105^ (in cod. Arnæ- magnæano 107, 8^° in bibliotheca Uniuers. Haun.). Petrus hæc ex Chronica Diui Antonini, archiepiscopi Florentini, excerpsit, plerumque verba eius satis fldeliter secutus, interdum tamcn aliqua iramutans, pauca de suo addens, multa abiciens, pro quibus in excerptis »etc.« tantum scribit; ex his tamen aliqua, quæ lectoribus usui futura esse credidi, parentheseos signis \ / inclusa hic addidi, usus editione operis Antonini, quæ Lugduni 1512 prodiit (A^), et alia (A2), quæ ibidem a. 1586 impressa est; utramque biblioth. ' nostra regia possidet, atque etiam vetustiores. Minime tamen omnes harum editionum discrepantias hic afFerre volui. Quæ usque ad p. 290,15 leguntur, ex Antonini Chron. part. iii. tituli xxiv. cap. VII excerpta sunt. — 5 — 6. calciatis incedens pedibus A. 6. arfij(!) P. 7. trium add. P; om. A. 9. anno ix. P alio loco {fol. 30% rede {nam Inn. iniit 8. Jan. 1198); xiiu. PA^; octauo Al 10. legeret P. 11. illud (i*^) scripsi; id PA. Nolite etc. : conflatum ex 'Matth. 10, 9. 10 et Luc. 10, i.

�� �