Pagina:Scriptores Minores Historiae Danicae Medii Aevi vol 2.djvu/298

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

288 SCRIPTORES HISTORIÆ DANICÆ MINORES

regulam approbandam et conflrmandam obtulit. Dominus vero papa ex preuijs diuinis reuelacionibus et suasu domini Johannis cardinalis etc. regulam approbauit et confirmauit, sine bulla tamen, eo quod sanctus Franciscus non curauit de bullis, sed solo verbo 5 et oraculo viue vocis pape contentus erat semper. Et \tunc) dominus papa instituit beatum Franciscum \tocius ordinis) primum generalera ministrum \, et ipse statim flexis genibus promisit obedientiam domino pape, et alij fratres beato Francisco de mandato pape promiserunt firmiter obedire.) Reuersus autem

10 b. F. cum fratribus \suis) versus vallem Spoletanam cepit per ciuitates et castra feruenter predicare cum fratribus; ex qua predi- cacione multi animati ad penitenciam ordinem sunt ingressi. Inter quos Siluester, Pacificus, Leo, Ruffinus, Masseus, Juniperus, Johannes sanctus.

15 Anno vero domini .m.cc.xii. instituit ordinem pauperum domi- narum, quem ante per vi annos futurum in ecclesia dei prophe- tauerat, dum ecclesiam (fol. 103v) sancti Damiani sollicite reparabat etc. Cuius prima plantula \fuit virgo sanctissima) Clara. ^Quam in ecclesia sancte Marie de Portiuncula attonsam et religionis veste

20 indutara in monasterio sancti Pauli monacharum nigrarum pro custodia collocauit, . . et finaliter in ecclesia sancti Damiani extra muros cum sorore sua Agnete post multas superatas tribulaciones inclusit.) Eodem anno desiderio martirij feruens ^versus) terram s\anctam transfretare tentauit; sed diuina disposicione redire com-

25 pulsus est) etc.

Anno {domini/ 1215 tempore Concilij generalis sub Innocentio .3" beatus Franciscus fuit Rome; vbi et beatus Dominicus erat pro approbacione sui ordinis etc. In ecclesia beati Petri se mutuo

Nota marginalis ad v. 26 : ix. anno ab inceptione religionis secundum Bartholomeura. In fol. 103^^' • reperitur nota: frater Bartholomeus Pisanus composuit librum conformitatum {scil. vite.b. F. et domini nostri J. Chr.) 1385. Hic liber, quo sæpius in seqq. P usus est, primum, ni faller, editus est Mediolani 1513; quam editionem biblioth. nostra regia håbet.

3 — 5 verba et confirmauit . . erat semper hoc saltem loco A non håbet; ex libro, qui intitulatnr Speculum ordinis, sumpta esse P fol. lOi" ostendit. 11. predicacione addidi; in A est: cuius predi- cationis et aliorum fratrum sonitu multi animati etc. 13. malTeus PAi; Maffeus A^; utrum verius sit, nescio. 14. fr. Joh. a sancto Francisco cognominatus simplex. A; sanctus P errore scripsisse videtur.

�� �