Pagina:Scriptores Minores Historiae Danicae Medii Aevi vol 2.djvu/300

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

290 SCRIPTORES HISTORIÆ DANICÆ MINORES

Anno vero domini .m.cc.xxiii., cuiii doniinus Hugolinus predictus vellet regulam per dominum Honorium confirmari, b. Fr., pre- ostensa sibi prius celesti visione de micis panum subtilissimis, vt regulam ad compendiosiorem formam reduceret, a deo premonitus, 5 ascendit cura duobus fratribus in montem ; ibique ieiunando et orando regulam, quam ex ore del et domini existentis percepit, diligenter scripture commendauit. Et eodem anno fuit regula per Honorium bullata, ab inceptione ordinis, ex quo b. Fr. cepit habere fratres, anno xv. Eodem anno obtinuil b. Fr. indulgentias

10 Portiuncule etc. Anno vero domini 1224. b. Fr. habuit stigmata Christi, biennio ante mortern suam. Anno autem domini 1226, pontificatus Honorij pape tercij anno xi., yiii. Nonas Octobris) b. Fr. migrauit ad dominum, xlv. anno etatis sue, a prima sua ad deum conuersione anno xx., ab institucione religionis xvjii. anno,

15 ex quo scilicet sanctus cepit habere fratres. ||

In sequentibus (fol. 104"" — 105^') P. O. primum varias regulas sororibus s. Damiani siue s. Claræ a diuersis pontificibus datas comraemorat. Deinde disputat, utrum anno 1206 an 1207 ordinem rainorum cæpisse sit dicendum, et in hac disputatione ex libro conformitatum Bartholomei et aliis scriptoribus de beato Fr. et prima ordinis historia eadem fere narrat, quæ superius ex Antonini Ghronica tradidit, et pauca alia (quædam eiusdem generis etiam in fol. SO*" håbet). In extrema parte eam quæstionem attingit, uter ordo prius institutus seu confirmatus a sede apostolica fuerit,

De tertio ordine hæc håbet Anthon. tit. XXIV cap. II: Tertius ordo est penitentium, . . qui actiue vite deseruiunt. Hi proprie non dicuntur religiosi, sed habent quendam modum viuendi religiosum, qui tamen non est completa religio, obligans ad essentialia religionis. Nam et proprium habent et possunt habere et vxorati manere etc. 2. conflrmare P. 6. reg., quam ex ore domini sibi assi- stent is percepit A. 9. A: obt. b. Fr. \ab Honorio tertio indulgentiam plenariam peccatorum annis singulis accedentibus ad ecclesiam sancte Marie de angelis (= de Portiuncula) prima die Augusti.) 15. Post fol. 103 inserta est scidula pariia, fol. 103^ signata, variis et vario tempore scriptis adnotatiunculis plena, qiias P. O. in memoriæ auxilium sibi subnotasse videtur. Ex his diice tantiim ad Daniam pertinent, qiiarum unam postea (p. 295) aptiore loco commemorabo, alteram, quamquam ad res, quæ hic tractantur, non pertinentem, tamen h. 1. ponam : m.cc.xxi. missus est ex parte b. Dominici cum litteris domini pape frater Salomon legatus in Daniam, et primus fundator est domorum (scil. predicatorum) ibidem. Qui honorifice susceptus est ab Andrea archiep. Lundensi. Et circa istud tempus instituta est antiphona Salue regina (; de hac vid. P. D. Steidl: Vor Frues Sange, Kbhvn, 1918, p. 113 sqq).

�� �