Pagina:Scriptores Minores Historiae Danicae Medii Aevi vol 2.djvu/301

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

PETRVS OLAI: DE ORDINE FRATRVM MINORVM 291

prædicatorum an minorum, et defendere studet, ordinem minorum priorem esse. Hæc omnia ut a meo proposito aliena omisi; unum tantum, quod in fol. lOS"" inuenitur, hic adponam:

In multis libris, eciam antiquissimis, habetur, quod ordo fratrum minorum incepit a. d. m.cc. Hoc eciam dicit Cronica Danorum^). Et ille annus domini, vt puto, intelligendus est ab (! scribd. vid. de) illo tempore, quo b. Fr. primo cepit degustare diuina et ad deum a mundo conuerti; et sic tune in ipso lapide fundamentali ordo fratrum minorum inicium et fundamentum accepit. Vel dicendum, quod isti sex anni forte non computantur propter paucitatem, quia, quod modicum est, non reputatur. Idem, quod iam dictum est, inuenitur scriptum de inchoacione ordinis predicatorum (scil. 1200). Et concordat Anthoninus parte .i. titu(lo) .VI. ca(pite) .1. § .xv., vbi dicit, qnod Innocentius 3"* appro- bauit ordines predicatorum et minorum anno domini .m.cc, licet alibi dicit contrarium, vt dictum est.

��Adiciendæ sunt hoc loco aliquæ adnotatiunculæ ad lotius ordinis historiam, ut opinor, pertinentes, quas Petrus Olai aliis locis in his foliis håbet:

1. fol. loe"" in imo margine: Circa annuni domini 1292. fratres primo habuerunt procuratores^).

2. fol. 106": Frater Julianus Theutonicus, vir mire sanctitatis, feeit historias beati Franclsci et beati Anthonij, et quoad cantum et quoad antiphonas, versus et responsoria, quibusdam antiphonis ad Magnificat et responsorio Carnis spicam^) exceplis. Et fuit ante ingressum magisier cantus in aula regis Francorum.

^) Suhmius in præfatione editionis (S. R. D., V, p. 511) hane chronicam sibi plane ignotam esse dicit. Debnit inspicere Anncdes Lundenses et Ryenses, item Chronicam Jutensem. — -) procuratores: vid. Johs. Lindbæk p. 52. — ^) spica vel spita pro spicå scripsit Petrus Olai; spicula male Gram et Langebek. Cfr. G. M. Dreves, Analecta Hymnica, vol. Y, p. 175—9, ubi responsorium inuenitur p. 177: Carnis spicam contemptus area I Franciscus frangens terens terrea I Granum purum excussa palea I Summi regis intrat in horrea. I Officium Juliani d. b. Antonio Patavino inuenitur ibidem p. 126 — 9. De Juliano Spirensi (Theutonico) vid. A. Baumgartner: Die lat. und griech. Litteratur der christl. Valker, Freiburg 1905, p. 454.

19*

�� �