Pagina:Scriptores Minores Historiae Danicae Medii Aevi vol 2.djvu/303

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Haec pagina nondum emendata est


PETRVS OLAI: DE ORDINE FRATRVM MINORVM 293

��PETRVS OLAI:

DE ORDINE FRATRVM MINORVM.

��II. Historia ordinis fratrum minorum in Dacia.

{Cap. I. De fundatione monasteriorum.)

(fol. lO?""). r\nno domini .m.cc.xxxii. fratres minores Datiam primo intrauerunt nudis pedibus, et a rege Waldemaro 2° et a toto clero et populo benigne et charitatiue recepti sunt, ab institucione ordinis anno xxvi. Et eodem anno fundum adepti sunt Ripis pro prima domo edificanda. Magister Johannes 5 Scolasticus, canonicus Ripensis, primus fundator; qui et ad- ministrauit fratribus fundum. \Deinde) Dominus Johannes RufFus canonicus, cuius beneficijs magna pars loci constructa est. Sed anno domini 1532 dominus Petrus IwerfB canonicus ibidem dedit fratribus tres domos lapideas cum fundo, vbi 10 modo coquina et infirmaria est.

M.CC.XXXIIII. fratres minores domum Sleswig receperunt.

(M. CG. XXXV. fundata est domus fratrum minorum Vi- bergis.)

M. CC. XXXVI, habuerunt fratres locum Randrus et 15 Swineburgis *.

  • Additamentum in inserto fol. WG': Anno domini 1236. locus

fuit fundatus Swineburgis. m cc.liii. Rex Christoforus castrum Swineburgis funditus destruxit et castrenses decapitauit. Et dicitur, quod castellanus eiusdem castri fundauit illum locum: 20 frater Astradus Fracki, quondam dapifer regis Waldemari 2', fundator istius loci. m.ccclxi Nicolaus, episcopus Otheniensis,

P = contextus Petri Olai. — G = Exscriptura Gramraii. — L == Exscriptum Langebekii. Miilios GL errores consulto prætereo. Inscriptionem hiiiiis partis a Langebekio mutaatiis sum; inscriptiones capitum i. in. iv. ipse composiii.

1. fires P, et sic sæpissime ff pro f initio uocabiilorum scribit. 7. Deinde (Dein) ante Dns P errore oblitum esse credo. 12. Slesvug corr. in Slesvig P. 13. Hic versus nota marginalis est.

�� �