Pagina:Scriptores Minores Historiae Danicae Medii Aevi vol 2.djvu/305

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

PETRVS OLAi: DE ORDINE FRATRVM MINORVM 295

Paucisque annis elapsis eciam domum Nestwethie habuerunt. Sed pacificam habitacionem ibi non habuerunt, resistentibus monachis de Skowklosther, qui tune in oppido habitauerunt. Tandem anno domini 1270, 4. Nonas Junij, permissi sunt ibi habitare, datis eis desuper litteris a predictis monachis.* 5

  • Hoc loco inserendæ sunt litteræ, quæ in fol. 108^'^ postea

addito scriptæ reperiuntur (S. R. D. V., 515):

Tenor litterarum fundationis conuentus Nestwedensis.

»Vniuersis christifidehbus presens scriptum inspecturis lo Capitulum monachorum ordinis sancti Benedicti de Nestuedt salutem in domino. Vniuersitati vestre notum facimus et tenore presentium protestamur, quod, licet ad tempus renisi fuerimus, ne viri religiosi, videlicet fratres minores, in villa nostra Nestweth secundum mandatum apostolicum locum 15 habitacionis haberent, vsi tamen consilio saniori, propter salutem animarum, quam speramus ex ipsorum presentia prouenire, necnon propter mutuam charitatem inter nos et ipsos in posterum conseruandam, liberaliter et libenter ad- mittimus, vt in dicta villa locum habeant habitacioni sue 20 congruum, vbi secundum ordinis sui consuetudinem domino valeant famulari. Insuper, quia nobis ex parte dictorum fratrum secundum nostram voluntatem est satisfactum pro fundo Johannis Lerke et omnibus alijs dicte habitationi lam annexis, vnanimiter admittimus, vt libere habeant extremitates 25 fundorum circumiacentium, quas obtinere poterunt cum ipso- rum beneuolencia possessorum, et argillam, si necesse fuerit, pro lateribus faciendis, vbi potest commodius haberi, nostra tamen licencia mediante, necnon et alia beneficia, que eisdem fratribus impendere possumus propter diuinum amorem et 30 nostrarum remedium animarum. Et si de cetero contingat

��6 seqq. In folio iOo^'*-- inler miiltas alias adnotationes sparsas inaenilur hæc, quæ quo pertineat incertum est, sed illo certe loco aliena est: Vide in li(bro) patris Erasmi YlfF litteras fundacionis conuentus Nestuedensis. Nicopensis. Halstadensis (!). El de fratre Adolpho etc. De hoc Erasmo vid. infra in cap. IV. sub flneni. 17. piitia P, /. e. presentia; penitentia GL. 28. nostre (nfe) P, corr. G 29. post nec non scriptum fait alia edjticia, sed deleuit P.

�� �