Pagina:Scriptores Minores Historiae Danicae Medii Aevi vol 2.djvu/308

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

298 SCRIPTORES HISTORIÆ DANICÆ MINDRES

orientem protenditur, pro fundamento conuentus. Qiii eciam Nicolaus, relictis omnibus amore dei, effectus est frater minor ibidem.

M.CC.LXIII. fundatus est locus Flensburgis a domino 5 Johanne de Hwittingh, quondam dapifero ducis Jutie. Qui et sepultus est ibidem 1270.

M.CG.LXVII. receptus est locus Threlburgis, die beati

Hieronimi. Dominus Catlio, canonicus Lundensis, dedit fun-

dum pro predicto loco. Alibi habetur, \quod} 1247 fratres

10 habuerunt locum ibidem; sed antiquissimi libri habent 1267.

M.CG.LXVII. fundata est domus fratrum Ystadie per

dominum Holmgerum militem et coniugem eius Katlierinam,

tempore Alexandri 4. et Ysarni archiepiscopi. Dominus Olauus,

Reualiensis episcopus, consecrauit ecclesiam in honore sancti

15 Nicolai episcopi et Katherine virginis.

Domum fratrum Vibergis construi fecit a fundamentis (sub Innocentio 4., vt dicitur) domina Mariana comitissa, et filij eius, dominus Albertus, comes de Euersteen, et dominus Ludouicus Euersteen marskalens. Et hij tres ibidem tumulati 20 sunt in vno sepulcro sub lapide marmoreo. (Isti erant sub Erico rege Klepping. mccxcv. fuit celebratum capitulum Vibergis.)

M.CC.LXXIX. fundatus est locus Othenie.*

7. Threlburgis P, s. s. træleburgis, quod recepit L 7 — 8. die b. Hieronimi = 30. Septembris. 9. quod addidi. 13. Ysarni P, scd hoc veriim esse non potest, cum Ysarniis archiepiscopus esset annis 1302 — 10; in tabula Ystadiensi Jacobi fuisse videtur, et significatiir Jacobus Erlandi /., qui archiepiscopus fuit 1253- — 74. Etiam annus fundationis alius fuit, non 1267; tum enim Alexander papa IV., cuius nomen dicta tabula håbet, mortuus erat; videatur J. Lindbæk, qui in libro supra p. 281 in nota 1 laudato de hac re p. 19^ sqq. disputal et 1257 vel 1258 verum annum fuisse suspicatur. 16. Dorag initio P, sed correxisse vid. in Domii. 17. Yerba sub Inn. 4. vt dr postea P s. V. addidit; sed Inn. 5 scribi debuit, qai papa erat per 5 menses anni 1276; ceterum vid. p. 293, 13. 20—21. Verba Isti... klepping postea in fine versus addita sunt; sequentia in margine sinistro, sed hue non pertinere videntur. 23. Othenie: post hoc P scripsit: Verte folium sequens et plura inuenies (non, ut edidit L: Post plura inuenies). Significauit fol. 109, in quo ea reperiuntur, quæ fundationem conuentus Otheniensis spectant; itaque ea hoc statim loco edidi, cum L ea loco parum idoneo (S. B. D.V, p. 515, 42 — 516, 30) posuerit.

�� �