Pagina:Scriptores Minores Historiae Danicae Medii Aevi vol 2.djvu/31

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

VETVS CHRONICA SIALANDIE 21

exundet, precipue vero Noruegie regio talibus monstris plena est. Nam et diuini et augures et magi et incantatores ceteri- que satellites Antichristi habitant ibi, quoruin prestigijs et miraculis infelices anime ludibrio demonibus habentur. Hos omnes et huiusmodi beatissimus rex Olaf persequi decreuit, 5 ut sublatis scandalis firmius in regno suo calefieret christiana religio. — Tandem ferunt beatissimum regem seditione prin- cipum , quorum mulieres ipse propter maleficia sustulit, a regno depulsum Norwagie. Et regnauit Knut in Norwagia simul et Dania et, quod nulli regum prius contingere potuit, 10 et in Anglia. Olaf vero, lotam spem suani in deo ponens, ad comprimendos idolatras denuo bellum restaurat. Itaque de rege Sueonum, cuius filiam habuit, et de populis insularum infmitam congregans multitudinem arma/orum patrium regnum armis recepit. Rex igitur christianissimus, fortitudine in hostes 15 et iusticia in suos celebris, ad hoc se in regnum credidit restitutum, ut iam nunc nemini parcere debuisset, qui vel magus permanere vellet aut christianus fieri nollet. Et iam ex magna parte votum impleuit, cum pauci, qui remanserant ex magis, in ultionem eorum, quos rex dampnauit, etiam 20 ipsum obtruncare non dubitant. — Fertur idem rex in papi- lione dormiens sompnium vidisse; cumque superuenirént hostes adhuc illo quiescente, dux sui exercitus, Phin nomine, accedens regem suscitauit. Tune ille suspirans: »O quid

1. Noruegie smps/; Norvegia MH ; Noryvegia S, ut solet. 2. Nam M (Adam.); Iam CH. 3. Anchristi(!) H. 6. calefieret M et in textu H; clarifieret in marg. H {et S); coalesceret Adami codex A apiid Schmeidler melius {alii codd. calesceret v. claresceret v. elucesceret). 7—21. Tandem .. dubitant ex Adami 1. 1. cap. 59 (61 Sch.). 9. Nor- vegiæ H. Knutt in Norvegia H. 11. et (= etiam) ante in Anglia om. H (et Adam.). totam M (Adam.); omnem H. deo M (Adam.); domino (dno) H (et uniis codex Adami). 12. compremendos editio Arnæ, ut vid., typorum errore. idololatras M. instaurat Adam. 13. insularum MH; Islanorum (s. s. æquali manu insularum) codex A Adami, sed dubito. 14. armatorum (Adam.); armorum CH. pater- num H. 15. vi et armis Adam. Rex ergo H. 17. a deo resti- tutum Adam. vel M (Adam.); vltra H. 18. magus MH (in marg.) et S; magis H in textu. 20. in add. Arnås (ex Adam.); om. CH.

V

20 — 21. damnauit, et ipsum obtucare [pro obtncare) H. 21. dubi- tarunt Adam. 21 — 22,7. Fertur .. coronatur ex scholio Adami 42. 22. somnium MH. 24. regem om. S.