Pagina:Scriptores Minores Historiae Danicae Medii Aevi vol 2.djvu/310

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

300 SCRIPTORES HISTORIÆ DANICÆ MINORES

»Ericus, dei gracia Danorum Slauorumque rex, omnibus presens scriptum visuris salutem in domino. Geste rei noticia, ne processu temporis dubietatis caligine inuoluatur, perhennari solet litterarum indicijs, ex quibus preberi possit posteris

5 credulitatis firmamentum. Cupientes igitur ad noticiam presen- tium et futurorum deducere, qualiter fratres minores Othonie adepti sint fundos et areas, in quibus dei prouidencia per nostrum auxilium claustrum ipsorum situm est et habitacio, Noueritis, nos omnes areas et fundos a vico occidentali vsque

10 ad fundum Henrici Sømær, quondam monetarij Othoniensis, habentes riuum ad aquilonem loci ipsius claustri et vicum communem ad meridiem eiusdem, qui ab occidente in orientem protenditur, iure scotacionis habuisse a veris posses- soribus, et dictorum fratrum minorum perpetuo vsuj ad dei

15 laudem pro remedio anime nostre ae progenitorum nostrorum contulisse, duobus fundis exceptis, qui in angulo meridionali versus occidentem ipsius spacij, vbi platee concurrunt, siti sunt, qui ecclesie beali Albani ciuitatis Otthoniensis attinere dinoscuntur. In cuius rei testimonium presenti scripto nostrum

20 sigillum duximus apponendum. Datum Nyburch anno domini M.cc.Lxxxv., tempore parlamenti generalis in presentia nostra.« ||

(Hic finitiir fol. 109').

(fol. 107'). M.CC.LXXXVI. fundata est do mus Nystadensis a nobilibus personis, dominis et dominabus de Karstorp et Katelstorp; qui, vt dicitur, construxerunt ecclesiam et dormi-

25 torium orientalem vsque librariam auxilio aliorum bonorum hominum. (m.cc.xciii, fuit celebratum capitulum Nystadis.)

M.CC.LXXXVIII. fundata est domus fratrum Kaldingis ex curia et capella Henrici Dwlmer militis, et dicebatur Dweholm. Qui Henricus factus est frater minor ibidem. Et

30 intrauerunt fratres dominica Trinitatis, annuente rege Erico Menwet et matre sua Agnete*. Ticho, episcopus Ripensis,

6. post minores vociila aliqiia erasa est. Othon; P, qiiod fort. . etiam Othonienses significare potest. 9. vicus occidentalis, hodie Vestergade. 22. siipra .m.cc.lxxxvi. postea scriptum est: 1296. 23. ka'Itorp (= Karstorp, hodie Kjærstrup) P; Kæstorp GL. 26. Verba parenthesi inclusa in margine adscripta sant nec hue pertinent. 30. dominica Tr., /. e. 23. die Maij. 31. Agnete: hoc igitiir loco inserendæ siint litteræ, qiias P in fol. 109" exhibet (S. R. D. V, p. 516, 31 sqq.).

�� �