Pagina:Scriptores Minores Historiae Danicae Medii Aevi vol 2.djvu/315

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Haec pagina nondum emendata est


PETRVS OLAI: DE ORDINE FRATRVM MINORVM 305

{Cap. II.) Nomina reuerendorum dominorum episco- porum de ordine fratrum minorum in Datia.

(fol. 112^ in parte dextra). M.CG.LII dominus Radulphus, episcopus Burglanensis, cessit episcopatui et intrauit ordinem fratrum minorum. 5

M.CG.LII frater Raynerius factus est episcopus Otto- niensis per presentacionem regis Abel.

M.CC.LX magister Gunnerus, episcopus Ripensis, qui magno cum honore recepit fratres primo in Datiam et eis tanto amore adhesit, vt elegit viuere et mori cum eis, sepultus lO in choro fratrum ante summum altare. Hic electus fuit in episcopum m.cc.xxx.

M.GG.LX dominus Jacobus Erlandi, archiepiscopus Lundensis, de licencia Alexandri pape cessit episcopatui et intrauit ordinem fratrum minorum.* Obijt 1274, sepultus in 15 choro fratrum.**

  • (fol. 109'). »Alexander episcopus, seruus seruorum dei,

Venerabilibus fratribus archiepiscopo Vpsalensi et episcopo Slesuicensi salutem et apostolicam benedictionem. Venerabilis frater noster Jacobus, archiepiscopus Lundensis, recogitans in 20 aiTiaritudine annos suos et cupiens de residuo mereri dulce- dinem, quam miseracionum dominus se timentibus preparat, Nobis per affectuosas litteras et specialem nuntium supplicauit instanter, vt, cum ipse propter frequentes suarum infirmitatum incursus pastoralem curam exequi nequeat, iuxta votum ipsius 25

3 — 6. Alio loco (fol. 65) eadem fere de Radulpho håbet P, et adiunguntur hæc: Eodem anno (z. e. 1252) frater Regnerus ordinis minorum electus est in episcopum Otheniensem per presentacionem Abel regis. Et dicitur fuisse primus minister Datie, qui inter eos scribitur Regnikinus. 8. Anni numerus, si veras est, ad sepultus (est) pertinere videtur; hoc igitur anno reliquice Gunneri, qui iam anno 124-9 obierat, ex Loco Dei, ubi aliis locis sepultus esse dicitur (ut S. R. D. Tom. IV, p. 576 sq. et VII, p. 193), in ecclesiam fratrum m. Ripensem, quam anno demum 1280 dedicatam esse scimus (S. R. D. VI, 255), translatæ sunt et ibi sepultæ. 10. eleg* (= elegit) P; elegerit L; eligeret G. 14. de lice (i. e. de licencia) PG; de litera(!) L. 16. Post hunc versum inserenda iudicaui duo adnotata hue pertinentia, quæ P in fol. 109" håbet; GL in his sæpius errauerunt. 20. frater PG; pater L. recogitans etc, cfr. Isaiæ cap.38,15; 63,7. 22. timens (= timentibus) PG; tenentibus L; ceteros errores omitto ; G iamen quædam rectius legit quam L.

Script, hist. Dan. minores. 20

�� �