Pagina:Scriptores Minores Historiae Danicae Medii Aevi vol 2.djvu/32

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

22 SCRIPTORES HISTORIÆ DANICÆ MINORES

fecisti?« inquit; »videbam me per scalam, cuius vertex sidera tangeret, ascendisse; heu! iam perueni ad summum illius scale, celumque mihi apertum est ingredienti, nisi tu me suscitando reuocasses.« Postquam visionem vidit rex, circum- 5 uentus a suis Baggonibus, quorum maximus et precipuus sceleris auctor erat, ut fertur, quidam nomine Calf Bonde, occiditur et martyrio coronatur. Regnauit autem annis .xii. in Norwegia. Ferunt illum quidam in gratiam Kanuti, regis Danorum, latenter occisum ; quod et verum esse non diffidimus,

10 eo quod regnum eius inuasit. Transiuit ad dominum anno ab incarnatione domini, ut supra notatum est, feria quarta, Augusti Kai. .ini., omnibus septentrionalis oceani populis eterno cultu et deuotissima veneratione memorabilis.« 

.... Post mortern Harthæknut Magnus, lilius sancti Olaui,

15 regnauit in Norwegia simul et Dacia. Mortuo vero Magno

1. sydera H. 2. perueni M ; veni H; perueneram nonnulli Adami codd. melius. 5-^6. Verba Baggonibus .. Bonde propria auctoris nostri sunt; pro his Adam tria verba cum non repugnaret håbet. 6. author H. Carlf(!) S. 7—13. (Regnauit .. memorabilis) ex Adami 1. i cap. 59(61) sumpia sunt, sed auctor noster Adami verba licentius mutauit. 7. autem om. H. 8. Norvegia H, ut solet, item Canuti H. 9. Daniæ S. occisum latenter H. 12. Cai. H (4«. Kai. Augusti Adam.). 12 — 13. Verba omnibus .. memorabilis h. 1. absunt ab H. In codicibus hic aliquo modo lurbalus ordo esse videtur. M post memorabilis in textu ea omnia håbet, quæ inferius inde a p. 23, 8 usque ad p. 24, 5 de Haraldo (Haardraade) narrantur, atque iuxta hæc, in margine quodammodo adscripta, ea leguntur, quæ hæc nostra editio primum in p. 23, 7, deinde in p. 24, 6 — 10 håbet; tum in textu ea inueniuntur {post 24, 5 extinctus est), quæ ego in p. 22, /4 — 23, 6 transposui, quod verus rerum ordo postulare mihi videbatur, ut Harthæcnut et Magnus ante Suen et Haraldum Haardraade commemorarentur. In H vero post verba Augusti Cai. nii (p. 22,12) primum p. 23,7 sequitur; tum legitur: 1074 (—in S: Anno Domini m.lxxiv). Obijt Svend et successit Haraldus filius eius primus, omnibus septentrionalis oceani populis æterno cultu el deuotissima veneracione memorabilis (id est: p. 24, 6 — 7, adiectis iis verbis ad sanctum Olauum pertinentibus, quæ supra ad p. 22, 12 — 13 suo loco in H desiderari dixi) ; deinde sequitur totus locus de Haraldo Haardraade (p. 23,8 — 2^,5); tum p. 24^,8 — 10; ad postremum locus a me, ut dixi, transpositus, p. 22, 14 — 23, 6. S omnia eodem ordine, quo H, håbet, sed unum versum, p. 24,8, omisit. — p. 22,14. Desiderari hoc loco nonnulla videntur, quæ fortosse propter turbatum in codicibus ordinem interierunt, scilicet hæc: ^m.xxxv(i). Moritur Kanutus, cui successit filius suus Harthæknut. || .m.xlh.). Post mortern Harthæknut etc. 14. Harthe Knutt H. 15. et in Dania H.