Pagina:Scriptores Minores Historiae Danicae Medii Aevi vol 2.djvu/320

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Haec pagina nondum emendata est


310 SCRIPTORES HISTORIÆ DANICÆ MINDRES

apostolica confirmau/t. Rediens autem idem frater Laurentius de curia anno domini 1469, feria vi. post festum Lucie, recepit et reformauit conuentum Ottoniensem.

Anno autem domini 1472 frater Laurentius Branderi 5 propter multiplices molestaciones fratrum conuentualium assumpto fratre socio ad apostolicam sedem repedabat, et impetrauit a Sixto quarto litteras super reformacione conuen- tuum Swenburgensis et Nystadensis, annuente et fauente fauorabiliter ministro generali, fratre Zanetto (, vt sic dicte

10 obseruantie regularis funiculus difficilius rumperetur). Redijt autem eodem anno in vigilia penthecostes, et sexta feria infra octauam Corporis Ghristi reformauit conuentum Swynbur- gensem; reformacio autem conuentus Nystadensis propler paucitatem fratrum protelata est vsque ad annum domini

15 1477, quo anno (in die Animarum) idem reuerendus pater frater Laurentius Branderi eundem conuentum auctoritate apostolica et ministri generalis reformauit.

Anno autem domini 1478, mortuo reuerendo patre fratre Auone, Reuerendus pater frater Stephanus, nacione Fynnus,

20 in ministrum eligitur prouincialem in capitulo Luiidensi. Predictus autem pater frater Laurentius Branderi cum suis fratribus, pro pacis ae fraterne charitatis tranquillitate melius obseruanda et vlteriori vexacione fratrum conuentualium penitus excludenda, promisit pro se et suis fratribus obedienciam

25 predicto ministro secundum tenorem litterarum seu bullarum Sixti 4*' et Zanetti, quondam generalis ministri. Demum predictus pater frater Laurentius Branderi, habito consilio cum suis fratribus dictorum trium conuentuum, qui vnani-

1. confirmauit L; confirmat (pro confirma') PG. De eadem re Petrus Olai in historia Christierni regis (Collect. fol . 90") sic loquiiur: Anno domini 1468 regularis obseruanlia quo ad fratres minores introducta fuit in Daniam per reuerenduni patrem fratrem Laurenlium Branderi, ipso rege ad idem summe post regem celi cooperante. -Quam obseruantiara fouit, protexit et auxit vsque ad morteni totis viribus et conatibus. 2. feria etc, i. e. 15. die Decembris. 9. post Zanetto P signum håbet omissionis, quo in marg. ilerato postea add. verba sqq. vt .. rumperetur. 11. vig. Penth., /. e. 16. Maij; scxta f. etc, i. e. 29. Maij; Lindbæk tamen (p. 285, not. 297) ostendit hoc anno demum 1473 die 18. Junij factum esse. 15. die Anitii. /. e. 2. Nouembris; verba in marg. dextro addita sunt. 17. ministri PG; minister L.

�� �