Pagina:Scriptores Minores Historiae Danicae Medii Aevi vol 2.djvu/322

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

312 SCRIPTORES HISTORIÆ DANICÆ MINORES

fratrum de obseruantia nuncupatorum. Et fuit introductor obseruantie in Daciam et primus vicarius prouincialis obseruantie, et rexit fratres obseruantes, scilicet illorum trium conuentuum supradictorum, per annos xi. ante istud

5 capitulum.

In isto capitulo electus fuit venerand us pater frater Andreas Glob in discretum discretorum ad capitulum generale, quod celebrandum erat in festo penthecostes in conuentu Montis Lucij (prouincie Burgundie), eodem videlicet anno. Qui frater

10 Andreas circa medium Quadragesime assumptis secum socijs viam arripuit ad predictum capitulum. In quo capitulo reuerendus p. fr. Michael de Lyra, prouincie Colonie pluribus vicibus prouincialis vicarius, assignatus fuit commissarius prouincie Dacie. Qui statim ad predictam prouinciam pro-

15 ficiscens assumpsit secum octo fratres notabiles zelatores obseruantie. Quibus omnibus reuersis de capitulo generali celebratum fuit capitulum prouinciale eodem anno in conuentu Otthoniensi. In quo, licet reuer. p. f. L. Branderi necdum compleuerat triennium suum, sed nec integrum annum com-

20 pleuerat, postquam secundum verum modum et ritum fratrum de obseruantia || (fol. lU"") electus fuit vicarius, ipso tamen elaborante et sug'gerente alijsque vocalibus consentientibus, predictus reuer. p. fr. Michael de Lyra in ipso capitulo ab omnibus electus fuit in vicarium prouincialem, vt magis

25 obseruantia cresceret, proficeret et vigorem sumeret et in obseruancijs et instructionibus {s. s. disciplinis) regularibus maius incrementum acquireret; et fuit secundus vicarius prouincialis huius prouincie Dacie. Anno vero domini 1483 in profesto sancti Josep (!) idem reuer. p. fr. Michael de

2. In marg. iuxta hunc versum scriptum est primus vicarius ob- seruantie, quæ L parum rede hoc loco in textiim recepit; nota margi- nalis est, et similes (mutato numero) siiis locis in seqq. inueniiintur, iibi L eas oniisit. 7. discrelus discretorum: discreti vocabantur fratres a singulis conuentibus ad prouinciale capitulum missi; ex hornm omnium numero discretus discretorum eligebatur ad generale capitulum mittendus. 8. in festo penth., i. e. 10. Junij. 10. mediu XL^ P. 15. zelatores PG; relatores(!) L. 22. sugerente P. vocales sunt, qui suffragii ferendi in capitulis ius habent. Ducangius. 27. maius G; niaiorem (!) PL; hic P in marg.: 2? vicarius, ut semel hoc adnotem. 29. in prof. s. Josep, i. e. 18. Martij.

�� �