Pagina:Scriptores Minores Historiae Danicae Medii Aevi vol 2.djvu/323

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

PETRVS OLAl: DE ORDINE FRATRVM MINORVM 313

Lyra diem clausit extremum, nondum finito triennio, in conuentu Nystadensi, sepultus ibidem in choro fratrum [; qui et post mortern miraculis claruit].

Eodem anno in predicto conuentu celebratum est capitulum, in quo reuer, p. fr, Andreas Glob in vicarium prouincialem 5 est electus; et fuit tercius vicarius huius prouincie. Sub quo, anno domini 1485, fundata est domus fratrum minorum in opido Køgensi (, et celebrauerunt ibi in festo Assumpcionis beate Virginis). Anno autem domini 1486, elapso triennio eius, electus est secunda vice reuer. p. fr. L. Branderi in lo vicarium prouincialem in conuentu. Sub quo, anno domini 1487 in die Joseph confessoris, reformalus est conuentus Haffnensis per eundem, et eciam conuentus Malmogensis eodem anno, quarta die ante festum Tiburcij et Valeriani, que tune erat feria quinta pasce. Eodem anno celebratum est 15 capitulum in conuentu Køgensi per eundem patrem L. Branderi; vbi Iractatum fuit ^jro nouo conuentu erigendo in opido Mal- mogensi, eo quod antiquus locus minus congruebat, Quod eciam execucioni datum fuit; et anno domini 1489 predictus pater Laurentius Branderi et frater Laurentius Petri guardianus 20 vna cum ceteris fratribus feria secunda penthecostes proces- sionaliter intrauerunt conuentum seu predictum nouum locum, ibidem diuina solenniter celebrantes.

Eodem anno, scilicet 1489, celebratum est capitulum in conuentu .... per eundem reuer. p. f. L. Branderi; cuius 25 triennio iam elapso r. p. f. Andreas Glob in eius loco electus et subrogatus est iam secunda vice, in ordine vero seu numero vicariorum quintus; et rexit prouinciam lauda- biliter per triennium. ||

2 — 3. verba qui . . claruit postea deleta siint. 7. fundatg P, quem errorem sæpius commisit; corr. GL h. /., sed non iibiqiie. IL in conuentu: loci nomen desideratiir. 12. in die J. conf., /. e. 19. Martij ; post hæc signiim omissionis ponitur, et in marg. addita fuit nota : scilicet feria 6. post Reminiscere, sed postea deleta est, merito; nam hic dies anno 1^87 erat 16. Martij. 14. eodem anno falsum est, si vera est indicatio dieriim, quæ sequitur; dicendum erat sequenti anno (1488), et tune factum est 10. Aprilis. 21. feria 2. pentli., i. e. 8. Junij. 25. post conuentu spatium vacuum reliquit P, postea nomen loci additurus; sed in marg. tantum Vide legitur, quod quo pertineat, non inuenio.

�� �