Pagina:Scriptores Minores Historiae Danicae Medii Aevi vol 2.djvu/327

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Haec pagina nondum emendata est


PETRVS OLAI: DE ORDINE FRATRVM MINORVM 317

in vie. prouincialem subrogatus est, in numero vero vica- riorum decimus. Eodem anno reformauit conuentum Horssnensem in die sancti Andree apostoli.

Capitulum Hwsemense (1) celebratum est a. d. 1505 in festo sancti Olaui regis per eundem r. p. f. L. Johannis; qui 5 eodem anno reformauit conuentum Ripensem (feria 5.) infra oclauam Natiuitatis Virginis Marie, et eciam conuentum Nest- wedensem eodem anno in die Luce euangeliste. Eodem anno in festo sancte Elizabeth facta est conuocacio patrum Otthonie pro electione discreti discretorum ad capitulum generalissi- lo mum; et electus (est) frater Nicolaus Jordani, guardianus Helsingørensis.

A. d. 1506 minister generalis fratrum conuentualium auc- toritate apostolica fecit conuocari patres de toto ordine sancti Francisci, ostendens se nimio zelo velle reformare (et vnire) 15 totum ordinem, vt esset vnum ouile et vnus pastor. Et celebratum est capitulum generalissimuni eodem anno, scil. 1506, Rome in festo penthecostes; sed nichil pro fine intento actum (est), resistentibus pene omnibus, asserentibus melius esse, vt obseruantes et boni essent simul pro se et non obser- 20 uantes et indisciplinali separatim pro se, ne, si simul commi- scerentur, mali corrumperent bonos citius, quam boni con- uerterent malos. In isto capitulo personaliter erat r. p. f. L. Johannis, vie. prou., in 2°. anno sui 2". triennij.

Capitulum Malmogense (1) celebratum est a. d. 1507 in 25 festo sancti Georgij per eundem r. p. f. L. Johannis; cuius 2°. triennio tune elapso r. p. f. JasparJohannis, guardianus Ottoniensis, in vicarium prouincialem est electus, et {erat} in numero vicariorum vndecimus.

Capitulum Swenburgense (2) celebrabatur a. d. 1508 in festo 30 Natiuitatis b. Virginis Marie per eundem r. p. f. Jaspar Johannis, prouincie Dacie prouincialem vicarium.

3. die s. Andr. ap. = 30. Noiiemb. 5. fest. s. 01. = 29. Jiilij. 6. feria 5., /. e. 12. Septb. 8. die Luce = 18. Octob. 9. fest. s. E\iz.^^ 19. Noiiemb. 16. vnum ouile etc, cfr. euang. Joannis 10,16. 18. in fest. penth. = 5^. Maij. 20. simi ^ se P; simul per se GL. 26. idem PL, corr. G. 28. erat (e't) addzd/. 31. Jasp P; Jasparem G; Jasparum L.

�� �