Pagina:Scriptores Minores Historiae Danicae Medii Aevi vol 2.djvu/329

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Haec pagina nondum emendata est


PETRVS OLAI: DE ORDINE FRATRVM MINORVM 319

ministri sortitus est; et fuit xxviii. minister in ordine (seu numero) ministrorum. Eodem anno reformatus est con- uentus Kaldingensis ipso die Parasceues, et eciam conuentus Kalundeburgensis in die Omnium Sanctorum, et conuentus Lundensis infra octauam Natiuitatis Christi in die Siluestri. 5

Capitulum Nystadense (1) celebratum est eodem scilicet(!) anno, videlicet 1517, in festo Exaltacionis sancte Crucis, per eundem r. p. f. L. Johannis, iam ministrum effeclum, vt dictum est, et in isto capitulo denuo ab omnibus electum et continuatum. Anno sequenti, scil. 1518, reformatus est con- 10 uentus Ystadensis in vigilia Epiphanie, et conuentus Viber- gensis in die .... Et conuentus Alæburgensis die Cinerum, .... Et conuentus Trælæburgensis in die Luce euangeliste.

Capitulum Ripense (1) celebratum est a. d. 1519 in festo sancti Joliannis baptiste, cui presidebant r. p. f. Guilhelmus 15 Jarnigon, commissarius ministri generalis, et idem r. p. f. L. Johannis, minister prouincialis; cuius triennio iam elapso r. p. f. Ja s par Johan nis in loco eius in ministrum prou. electus est (3^. vice; f/7 marg.: xxix. minister). Licet enim nomen ministri iam deuolutum erat ad fratres de obseruantia, 20 vt pretactum est, hoc tamen sic limitatum est, vt non rema- neant in officio vsque ad mortern, sed tantummodo per triennium, et de triennio in triennium semper fiat electio de nouo.

Capitulum Køgense (3) celebratum est a. d. 1520 in festo 25 sancti Johannis baptiste per eundem r. p. f, Jaspar Joh., ministrum prouincialem. Anno vero sequenti, cum idem r. p. profectus esset ad capituhim generale et iam rediret ad pro- uinciam soluto capitulo, graui morbo (disenterie) in via correptus diem clausit extremum; et sic prouincia sine ministro mansit fere per annum, id est vsque ad capitulum sequens. Regebatur tamen infra istud tempus per vicarium prouincie, scilicet r. p. f. L. Johannis.

1. in marg.: xxvni. minister, similiterque siiis locis in seqq. 3. die Par. /. e. 10. Åprilis. 4. dies Omn. Sanct. = 1. Noiiemb. 5. in die PG; ipso die L; dies Silv. — 31. Decemb. 7. fest. Exalt. s. er. = i^. Septemb. 11. vigil. Epiph. = 5. Janiiorij. 12. spatium vacuum reliquit P, etiam post Cinerum; dies Cinerum = 31. Martij. 15. presidebat P. 33. f: (= scilicet) PG; siue L.

�� �