Pagina:Scriptores Minores Historiae Danicae Medii Aevi vol 2.djvu/330

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Haec pagina nondum emendata est


320 SCRIPTORES HISTORIÆ DANICÆ MINORES

(fol. 11?""). Capitulum Otthoniense (4) celebratum est a. d. 1522 in festo sancti Johannis baptiste per eundem r. p. f. L. Johannis, vicarium prouincie, vacante officio ministeriatus per mortern reuerendi p. f. Jaspar Johannis, quondam ministri 5 huius prouincie. In cuius loco prefatus r. p. f. L. Jo han nis canonice et rite in ministrum prouincialem est electus iam quinta vice, in numero vero siue ordine ministrorum tricesimus.

Capitulum Kalundeburgense (1) celebratum est a. d. 1524 10 in festo Natiuitatis b. Virginis per eundem r. p. f. L. Johannis ministrum.

Capitulum Nestuedense (2) celebratum fuit a. d. 1525 in

festo Johannis baptiste per eundem r. p. f. Laurentium ; cuius

triennium iam elapsum fuit. In cuius loco r. p. f. Bernar-

15 di nus Sy m o ni s, guardianus Roskildensis, rite et canonice

electus est. (In marg.: 31. minister).

Capitulum Swinæburgense (3) celebratum fuit a. d. 1526 in

festo beati Laurentij martyris Christi per eundem r. p. f.

Bernardinum Symonis, ministrum prouincialem.

20 Capitulum Lundense (1) celebratum fuit a. d. 1528 in festo

(Johannis baptiste per eundem r. p. Bernardinum). Cuius

triennio iam elapso r. p. f. Johannes Brwn, guardianus

Haffnensis, electus est in ministrum (7/7 marg.: 3 2. Minister).

Capitulum Horsnense (2) celebratum fuit a. d. 1529 in festo

25 Assumpcionis b. Virginis per eundem r. p. f. Johannem Brwnonis.

Capitulum Roskildense (4) 1531. Minister frater Johannes

Brwn. Frater Erasmus ClawTB, alias Wlff, guardianus

Ottoniensis, eligitur (//? marg.: 33. Minister).

Capitulum Helsingørense (2) 1532. Minister fr. Erasmus 30 Wlff. In festo Exaltacionis Crucis.

Capitulum Roskildense (5) 1534. Minister fr. Erasmus Wlff. Frater Andreas Bertoldi, guardianus Ottoniensis, eligitur in festo Natiuitatis b. Virginis (/n marg.: 34. Minister).

Capitulum Otheniense (5) 1535. Minister fr. Andreas Ber- 35 toldi. In festo Natiuitatis b. Virginis. \\

��13. idem P, corr. GL. 14. Bernardinus PG; Bernardus L, item infra. 35. fol. 111" — 118" vacua siint; de fol. 119 vid. siiperius p. 302,Ssqq.; fol. 119"— 120" vacua sunt.

�� �