Pagina:Scriptores Minores Historiae Danicae Medii Aevi vol 2.djvu/341

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Haec pagina nondum emendata est


DE EXPVLSIONE FRATRVM MINORVM 331

��DE EXPVLSIONE FRATRVM MINORVM.

��ORATIO DEPREGATIVA CONTRA HERETICORVM DIABOLIQVE VERSVTIAS ET TENTATIONES etc.

yj domine deus virtutum, conuertere: respice de celo (scilicet oculo clementie tue), et vide (scilicet tribula- tionem nostram, quam pro \peccatis) nostris patimur), et 5 visita vineam istam (scilicet religionem hane minorum fratrum)! Et perfice eam, quam plantauit dextra tua (id est, vnigenitus filius tuus Christus Jhesus), quia iam in magna parte apostatauerit; que vinea (scilicet hec sancta religio) fundata est super filium hominis (videlicet Virginis), 10 quem con firmasti tibi (scilicet supra firmam petram Chri- stum). Que vinea, inquam, decepta est per hereticos et falsos

W = codex Wormianus, nune in Bibi. Reg. Haun., sign. Nouæ Collectionis Regiæ 276, 8°. — B = Exscriptum Arnæ Magnæi in Bartholinian. Tom. K, p. 539 — 64, in Bibi. Univers. Haun. — C = codex Arnæmagnæanus 870, 4° in Bibi. Univers. Haun. — K = textus editionis ab H. Knudsen Hauniæ anno 1851 emissæ; cujus lectiones ibi tantum commemoro, ubi ab iis differunt, quas ego ex noua codicum et præcipue codicis W collatione in hac mea editione posui; minutas orthographiæ differentias non euro, sed in orthographia fere ubique cod. W secutus sum. Ubi BC non diserte commemoro, intellegendum est, hos codices eum W consentire, præterquam quod interdum in orthographia ab eo discedunt.

1 — p. 332, 6 nunc non håbet W, primo folio amisso; textus constitutio hic ex B pendet, ex quo C descriptus est; sed in C Arnås anno 1726 ex noua codicis W collatione correctiones quasdam et alias notas adscripsit per totum codicem. 3 — p. 332, 6. Verba diductis litteris scripta auctor ex Psalm. 79, v. 15 — 17 sumpsit; cetera de suo addidit, verba psalmi pro suo arbitrio, maxime in extrema parte, explicans. Parentheseos signa ego in his ubique addidi. 5. peccatis in C Arnås adiecit; in B vacuum spatium reliquerat.

�� �