Pagina:Scriptores Minores Historiae Danicae Medii Aevi vol 2.djvu/345

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

DE EXPVLSIONE FRATRVM MINORVM 335

ventum fuit ad fratrem Joannem laicum, hec enarranteni, qui eo tempore promus erat, penuarij ciiram agens; a quo et claues penus communis postulate fuerunt; qui se asseruit non posse deponere claues sine potus nuper in cellario coUocati destructione, sed velle adhuc ad tempus easdem portare et 5 domino Magno Gøe seruire bona fide, si fratres omnes, vt ipse Sueno sacerdos asseruit, essent ante illum plene elapsum annum e Dania efFugandi. Ea facta poUicitatione intrauit ad cocum, fratrem Andream Gad; qui, collaudato consilio et responso eius, dixit sese itidem facturum. Fratres vero ceteri lo in cenobio in crastinum permanere permittebantur, adhibitis aulicis rerum custodibus. Postera vero die, diluculo, dominus Wolgangus, nobilis eques auratus, qui castro Flensburgensi tune presidebat, hos audiens tristes rumores cenobium nostrum intrauit, querens a guardiano, an nouum haberent guardianum; 15 qui rem ita habere respondit. Quendam enim ciuem, Weele quondam inhabitatorem, cuius bona ibidem fuerant combusta, ibi posuerant prefectum ; quem ipse prefatus dominus Wolff- gangus e mona|[sterio extrusit, restitutis guardiano cenobii fol. s"", clauibus. Porro, hiis ita gestis, fratres in cenobio suo vsque 20 ad festum sanctissime Trinitatis domino seruientes perman- serunt, depositis in ciuitate pecuniis, quas ante ipsi, dum efFugandi essent, \receperant) ; receperant siquidem fratres subditi in Danica moneta singuli tres florenos seu valorem trium

1. fratrem errore om. K. Jo I . . . e W, suppt. BC. 2. promg I . . . peuarij W (interierunt litteræ et aut fu*=fuit); lacunam seruauit B; in C suppt. Arnås: promus erat pannaris, sed uttimum corr. in penuarii, et in marg. adscripsit: corr. penu-. 3. penus | . . unis W (pro cmunis), item B; comm(unis) suppt. C. 4. . . ponere WB; suppt. C. 12. aulicis corruptum esse videtur; laicis scribendum esse suspicor. Postea WBC, sed Arnås in C: corr. poster å. 16. rem ita (se) habere K, sed se addito opus non est. ciue weele. qu6,S interp. W. 18. posuerat W; posuerant BC (scit. Sueno et suz); posuerunt K errore. Wolfgangus BC, sed corr. in C {etiam in V. 13 Arnås in C Wolffgangus scripsit). 21. fest. s. Trin. — 7. /u/j//. seruient . . W, suppt. BC. 22. quas ante (quaf an) ego suppteui; qua . . . I W; quas, corr. in quas'"""^ B; quarum C, sed rum postea det. Arnås et aliud nescio quid tentauit; quarum K ex B retinuit, sed genetiuus ferri nequit. 23. essent. recepant fiquide interp. W; itaque atterum receperant h. t. addidi. fiquide f. ..{pro fres) WB; fratres in C suppleuerat Arnås, sed hoc nescio qua de causa postea deteuit et supra hoc singuli scripsit, quod certe fatsum est. 24. flor W, suppt. BC.

�� �