Pagina:Scriptores Minores Historiae Danicae Medii Aevi vol 2.djvu/349

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Haec pagina nondum emendata est


DE EXPVLSIONE FRATRVM MINORVM 339

sturus. Quod cum proconsuli indicasset eique claues interim conseruandas obtulisset, id fieri nequaquam posse citra ipsius guardiani et fratrum cenobij eiusdem discrimen asseruit, vt qui fugiens, non prouidens regie maiestatis ministris, . . . Remansit igitur in monasterio cum fratribus guardianus, exponens vnum 5 pro victu calicem. Interea autem guardianus regie maiestatis adijt presentiam Hafniam, a quo litteras clausas habuit. Quibus Viburgiam perlatis et coram ciuibus lectis, fratres de cenobio suo fugati fuerunt; ceterum quo iure et qua iusticia, videat et iudicet altissimus. Hee retulit mihi, fratri Jacobo, 10 reuerendi patris ministri socio, predictus venerabilis pater frater Nicolaus Tybo, tune guardianus antedicti conuentus Viburgensis, nunc vero viceguardianus Ripensis.

��A,

��Cap. III. De Conuentu Tynderensi.

��Lnno ab incarnatione domini nostri Jhesu Christi m.d.xxx., 15 circa octauam festi Natiuitatis domine nostre virginis Marie, cum rex Fredericus, frater regis Joannis, quondam regis Danie, Suetie et Noruegie etc, aduenisset Tynderam in castrum suum, habuisset quoque concionem Lutheranam seu Luthe- ranicam coram se in sacra ede diue virginis Marie cenobii 20 nostri, postque auditam concionem spatiaretur in choro, frater Nicolaus Tybo, tune ibidem guardianus institutus, adiit regiam maiestatem, petens quam humillime, vt fratres ibidem morari possent ad seruiendum deo, sicut hactenus morati fuissent. Qui, auertens se ab eo, dixit sese, antequam inde pergeret, ei 25 hoc significaturum. Manserunt igitur pauci fratres adhuc per aliquot dies in cenobio, expectantes \oluntatis regie insinua- tionem. Ante enim regis aduentum cenobium, preter chorum et dormitorium et refectionis locellum, a domino castri fuerat occupatum, et victualia castri illic posita. Cum igitur rex 30

4. fugiens, non prouidens: hæc scilicet de guardiano proconsul iniellegi voluit; sed post ministris in fine sententiæ reputaretur excidisse suspicor. 6 — 7. guardianus r. m. a. p. BC; sed errore fort. guardianus pro proconsul scriptum est. 7. Hafniam BC; HafFniam K. a quo BC, quod recte dici potest, etiamsi K (sic!) addendo se de hac formå {pro qua) dubitare significauit. 13. Ripensis »S:c. BC. 16. octauam .. Marie = i5. Septembris. 21. spatiatur BC; correxi (spatia'tur). 25. ab eo B ef C ex corr.; ab ipso C.

22*

�� �