Pagina:Scriptores Minores Historiae Danicae Medii Aevi vol 2.djvu/351

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

DE EXPVLSIONE FRATRVM MINORVM 341

erroresque nonnullos Lutheranice factionis seminaret, prohibuil eum sue diocesis suggesto quolibet. Quo facto, huiusmodi rumor Georgio Monetario Malmogiano innotuit, qui et ipse, licet occultus, Lutheranice doctrine erroribus pienus fuit. Fecit igitur predictum sacerdotem ad se Malmogiam accersiri, 5 cui et mysterium voluntatis sue aperuit ; qui sese quam fidelissimum huiusmodi voluntatis pollicitus est executorem, nempe vt heresi Lutherana Malmogia in cleri odium inficeretur. Postulabat igitur copiam concionandi sibi in vrbe fieri; quod ipse Georgius Monetarius proconsul admittere nondum audebat; 10 heresis enim Lutherana adhuc tantum incrementi et audacie in Dania non habuerat, quantum \nunc} habere conspicitur, Ceterum extra vrbem in quodam prato viridi eum concionari permisit, in quodam sacello relicto {ibi} sito, quo populus ferme tocius vrbis audiende noue et inaudite || concionis i5fol. 6'. gracia conuenit; vbi feruentissime concionabatur, et parum aut nichil sue hereseos admiscuit erroris. Intellexit enim homo versipellis malicie consilii non ignarus, non in principio purum venenum propinandum, sed paulatim sub mellis dul- cedine auditorum auribus instillandum. Auditis vero duobus, 20 vt reor, tantum sermonibus in campo, collaudataque con- cionandi gracia et puritate et vtilitate verbi diuini, iniquum duxerunt tanti splendoris gloriam non intra menia ducere, sed in campo, perinde ae suspectum, concionatorem dimittere. Querela igitur de conculcatione prati circa sacellum facta, 25 gloriam suam in vrbem induxerunt, sed primo in sacellum sancte Crucis; vbi aliquamdiu sue hereseos paruulas emisit interim scintillas, sibi fautores concilians et defensores. Tandem tot conuenerunt concionis sue auditores, vt sacellum eorum multitudini nequaquam sufficeret. Visum est igitur, vt impe- 30 Iraretur a regia maiestate sacra edes Diuorum Symonis et Jude, vbi quondam locus fratrum minorum fuit, sed nimis angustus; || quod et factum haud segniter fuit. Quo maxima fol. 6^ ciuitatis turba quotidie conuenit; vbi odas suas decantauerunt et missas more Lutheranorum Danica ligua fecerunt. Deinde, 35 tota ferme ciuitate illuc concurrente, visus est locus admodum

��2. diecesis K tgporam errore. 12. nunc (nc) addidi. 14. ibi in C add. Arnås. 35. lingua BC, sed in C deleto n.

�� �