Pagina:Scriptores Minores Historiae Danicae Medii Aevi vol 2.djvu/352

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

342 SCRIPTORES HISTORIÆ DANICÆ MINORES

angustus tante multitudini capescende. Porro eo tempore vesane sue doctrine yirus apertius solito propinare cepit, vtpote qui plus audacie ex multorum fauore contraxisset. Gliscente igitur indies auditorum et fautorum numero et 6 audacia, ae accenso ex concione eius multorum (non secundum scientiam) zelo, ventum est ad sacram edem Diui Petri apostoli, et petitum a sacerdote eius, Henrico nomine, vt sacre edis ianua hora vel postmeridiana pateret, vt sacra concio puris- simi verbi dei illic audiretur, sacerdoti tamen iure suo et

10 auctoritate seruatis. Quo et maxima vrbis multitudo, perinde

ae ad summe alacritatis spectaculum, quotidie conuenit; vbi

contra omnem sacre doctrine ecclesiastice veritatem ille here-

ticus inuerecundissime proclamauit. Antea tamen ferme per

fol. T"". annum opera Archielecti Lundensis, Achonis nomine, |j fugatus

15 fuerat, assumpto secum quodam ordinis Sancti Spiritus apostata, Joanne Vrnario, alias Hanss Spandemagher, nomine. Qui, pergentes Harsslegiam, Danicas odas et Lutherane here- seos venenum plenius hauserunt; deinde vero Malmogiam, freti regiis priuilegiis, reuersi omnia peruerterunt, altaria

20 suffodientes , sacerdotes fugantes et sacella sacre edis Diui Petri apostoli funditus destruentes; vbi sacerdos hereticus Nicolaus altare prophanum erexit, nimirum tabulam quandam in magna a terra altitudine, vbi suam cenam longo tempore perfecit. Qua denique destructa et altari prophano facto,

25 quod hodie ibi erectum stat, ymaginibus quoque et altarium picturis prorsus profligatis, sectis, destructis et combustis, precioque dato sacerdoti parochiano, illic tocius vrbis sacrorum antistes instituitur.

Jam propositum prosequamur, quo nimirum modo sacro

30 e cenobio fratres minores fugaret. Anno primo concionis sue

cepit predictus hereticus Nicolaus aliquando, licet leuiuscule,

fol. T"'. in fratrum minorum statum venenate || ligue iaculari spicula

et, quando fratres essent in sepultura alicuius funeris, verba

2. virus in C corr. Arnås (in marg.: pirus extat; corr. virus); pirus WB. 5—6. no 2"" sciam W; cfr. Roman. 10,2. 11. alacri- tatis W; inutili coniectiira hilaritatis scribi maluit K. 28. instituitur &c. W. 31. leuiuscule BC (ex corr. Arnæ); leuifcte W {sed saltem leuicule dicendum erat). 32. lingue BC. iaculari W; iaculare er ro re K.

�� �