Pagina:Scriptores Minores Historiae Danicae Medii Aevi vol 2.djvu/353

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

DE EXPVLSIONE FRATRVM MINORVM 343

€orum diligentius obseruare et, finita super sepulcrum concione fratrum, eos sua heresi molestare. Contigit enim semel, modico diuini verbi sermone habito, ipsum hereticum fratrem Jacobum viceguardianum ad portam cenobii sectari. Quo cum perue- nissent ambo simul, rogauit hereticus Nicolaus fratrem Jacobum, 5 quid esset penitenciam agere. Porro frater Jacobus os com- pressit, ratus indignum tali rabule frustra respondere; sciuit enim, quod, quicquid respondisset, ipsum suatim in calump- niam conuersurum. Respondit igitur hereticus ipse sibi ipsi illud Paulinum: »Sicut exhibuistis membra vestra seruire lo immundicie et iniusticie ad iniquitatem, ita iam exhibete membra vestra seruire iusticie in sanctificationem etc.« — »Quid,« inquit frater Jacobus, »hoc est? Audite,« ait ad omnes circumstantes: »Si hic Nicolaus hereticus tres dies expenderit in crapulas cum scorto, debet et alios tres in pane 15 et aqua, vt ipse||met refert, penitendo ieiunare.« Quod tamen fol. 8"". in aure non placite sonuit, eo quod alio tendisset sermone illo, quam quo peruenit. Stetit igitur ille hereticus rubore suffusus, inscius, qua stropha a prolato sermone sese expediret. Interim guardianus, frater Gabriel nomine, hoc intra portam 20 audiens exiuit, rogans, quamobrem cum insipiente et furioso heretico sic conferret predictus frater Jacobus. Tales ergo molestias et conuicia quam plurima ipse prefatus hereticus, cum suis sequacibus, fratribus et potissimum predicto fratri Jacobo tempore pestis in cimiterio nostro intulit, ipsum ali- 25 quando seductorem, aliquando cecum et obdurate mentis hominem vocantes; ipse tamen semper, diuina ei assistente gracia, veritatem aperte professus fuit. Ceterum cum semel in predicte vrbis sacra ede, nempe sancti Georgii, in Dedi- cacionis eiusdem sacre edis festo, idem bonus pater, frater 30 Jacobus, concionatus intrepide veritatem de fide et operibus fuisset, finito sermone cum ianuam sacre edis eiusdem exisset, alius quidam hereticus, Vrnarius cognomine, alias Hanss Spandemager, || apostata de cenobio hospitalis Sancti Spiritus, fol. s.

��8. sua(p)tim = suo more (praue pro suis more accipitur). 10. illud Paulinum: Roman. 6,19. mebra W, sed paulo post (12) menbra ; membra ubique BC, quod præfero. 17. placite W; placide K. 20. Gal... el W; suppl. BC.

�� �