Pagina:Scriptores Minores Historiae Danicae Medii Aevi vol 2.djvu/354

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

344 SCRIPTORES HISTORIÆ DANICÆ MINORES

quo collectam suorum sequatium multitudine/n in australi piatea ad cenobium nostrum dirigente, insectatus est, voci- ferans, quatinus, si quid audacie in eo esset, cum ipso de scripturis conferret, Respondit frater Jacobus, se id coram 5 domino Archielecto cleroque in scripturis exercitato libenter facturum. Ceterum ipso suisque molestius instantibus, paulisper gradum sistebat frater Jacobus, auditurus, quidnam questionis proponeret hereticus. Intulit autem ipse: »Quid est bonum opus? die michi aliquod huiusmodi!« Respondit frater Jacobus,

10 dicens: »leiunare debito modo est opus bonum.« Quod tamen heretico non placuit, licet id ex sexto Mathei capite sufficienter probasset, Recesserunt hereticus suique sequaces. Illis diebus semper concioni fratrum affuerunt, quos obseruantes, vt in sermone eos caperent. Ceterum cum nullas iustas et rationa-

15 biles causas ora fratrum obturandi in sermonibus eorum inuenissent, nonnuUas vel confictas vel sinistre acceptas tandem conscripserunt, quibus ipsos fratres infamarent vel vulgus il contra eos concitarent. Semel enim iterum contra predictum fratrem Jacobum viceguardianum nonnulli nequam

20 rabule tumultum quendam in sacra ede nostra fecerunt, et semel contra fratrem Gabrielem guardianum. Et semel hora prima postmeridiana ipse antedictus Nicolaus Bøcker hereticus, vrbis seductor, sentiens precipue fratrem Jacobum et fratrem Christophorum Mathie abesse, intrauit sacram edem cenobii

25 nostri, illic concionaturus; vbi plus quam canine contra fratres inuerecundissime illoto rictu latrauit. Adueniens frater Christo- phorus de terminis, finito heretici sermone, ascendit sugge- stum, declarans per sacras litteras fratres prorsus inculpabiles in causis, quibus eos reos probarat. Quo descendente, iterato

1 sq. scribendum sine diibio est: collecta s. s. multitudine, accu- satiuo pro ablatiuo reposito, nam obiectum dirigente postulat; prO' nomen vero quo mutandum non est, etsi ad vulgarem grammatices- normam scriptor rectiiis ipso (/. e. Vrnario) dicere debuit; sed cfr. 13 quos {pro ipsos). sequacium melius BC. 3. eo scripsi; ipuj (=ipsum) W, sed eadem manii in eu correctum\ eum BC. 11. Mathei cap. 6,16-18. 13—14. vt .. caperent: Matth. 22,15. 18. wlgus scribitur in W, ut solet. Post vulgus in marg. C Arnås adnotat: heic unum folium libro nunc deest, quod olim adfuit {scilicet cum B scriberet). 27. termini (»Termen«) sunt pagi vel vici, intra quorum fines fratribus elemosynas corrogare licebat.

�� �