Pagina:Scriptores Minores Historiae Danicae Medii Aevi vol 2.djvu/355

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

DE EXPVLSIONE FRATRVM MINORVM 345

ascendit hereticus, rursusque frater Christophorus; sicque dies ille vsque horam vespertinam, nempe quintam, alterutra ipsorum concione, fratre Christophoro ter et heretico bis concionante, deductus est.

Porro ante illa turbationum tempora, anno nempe ab & incarnatione mundi Saluatoris M.D.XX/X, circa festum Puri- ficationis deipare virginis Marie, aduenit quidam heretice prauitatis callidissimus concionator, frater Franciscus Leclor vel Luther-Frans nomine, ordinis Carmelitarum, qui nuper fuerat Haffnie murmure et clamore canonicorum de publico 10 suggesto fugatus; qui sese asseruit callida techna verbum dei purissime predicaturum et omnem ciuium dissensionem, ob diuersitatem concionum exortam, plane sublaturum. Qui tamen ante habitam ab Archielecto concionandi copiam sugge- stum nequaquam voluit acsendere. Petiuit igitur Lundiam, 15 concionandi ab Archielecto Achone copiam postulaturus; vbi quam humanissime exceptus est, perinde atque veritatis purissime concionator in vrbe Malmogiana mox futurus et praua omnia in viam rectam reducturus. Dedit ergo [ei] antistes venerabilis Lundensis ecclesie, videlicet magister Acho 20 Jacobi, eidem Francisco quatuor vel sex aureos in expensas; cui et predictus pseudapostolus Luther-Frans pollicitus est quam syncerissime verbum dei pre||c/ica/'e

Il Sutorum, vrnariorum et fabrorum lignariorum vestrorum fol. lO"" codices omni disputandi calliditate, vt ipsi iactastis, refer- 25 tissimi: superatisne iam omnem clerum papisticum, pecora (dixissem) priapistica?« inquit prefatus frater Jacobus.

6. M.D.xxix scribendiim esse aliunde scimus; m.d.xx . .habuitW, ut est in BC. fest. Purif. est 2. Februarij. {3. Febr. eum venisse scimus). 10. Hafniæ BC. 19. ad ei Arnås in marg. C: deleatur. 23. post dei pre- Årnas in B hæc scripsil: Deest unum aut plura folia; idem habuit C, sed in hoc Arnås 1726 sic correxit: Deest unum folium, et defiiit, cum ego codicem Ripis usurparem. Hoc igitur loco redit W (fol. 10) ; excidit præter alia initium disputationis alicuius, quam frater Jacobus cum Lutheranis habuit. 26. fupatis ne iam WB; superatis-ne jam C. 27. priapistica: hoc verbo {ut etiam aliis similibus dictis, velut in p. 3^6, 6 verbo scortari, item p. 348, 6 sqq., et iam superius in p. 343, 15) notantur matrimonia sacerdotum Lutheranorum, quos pecora priap. (»liderlige«) vocare sibi permiltit frater Jacobus (dixissem =^ »kunde jeg godt sige«).

�� �