Pagina:Scriptores Minores Historiae Danicae Medii Aevi vol 2.djvu/357

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

DE EXPVLSIONE FRATRVM MINORVM 347

diuinam, neque in legendo horas canonicas, neque in sumenda corporis refectione.

In hiis tamen malis semper fratres perseuerauere constantes, lectionem sacre scripture horis congruis et verbi diuini con- cionem in ieiunio fratrum ante natalem Christianum et in 5 40'"'* omni vespera habentes. In 40™ vero heretici, suatim confessiones audituri, se in cenobii noslri porta collocarunt, ne quis ad fratres ingrederetur confessionem facturus. Ceterum noctibus diuinum officium, dormientibus insanis hominibus, more solito persoluerunt. In paschalis autem festi solennitate, lo ferie nempe 2^^^ nocte, cum 3"" in matutinis fratres decantarent psalmum, immissis .7. non modici ponderis (lapidibus) per aquilonarem fenestram fratres e choro omnes ferme effugarunt. Post festum vero pasche sepius monasterium intrauerunt, nunc minis nunc blandiciis eos pulsantes, vt morem gererent eorum 15 peruerse voluntati, nempe vel heresi eorum fauendo vel ceno- bium eis pro gymnasio studii theologici || concedendo, ea fol. 11' tamen ratione, vt ipsi, dimissis horis et re diuina, gymnasium visitarent, in breui, vt ipsi asseruerunt, doctissimi vere theo- logie doctores futuri, — aut dei sanctorumque blasphematores, 20 puto. Denique, cum neque hoc fratribus complaceret, miserunt, qui eis prohiberent sacram theologiam in cenobio nostro fratribus nostris legere. Suppresserunt igitur fratres in legendis sacris litteris vocem, eorum malicie aliquo pacto cedentes, lectionem tamen optimam interim consueta hora frequentantes. 25 Miserunt autem sepissime, qui eos obseruarent, ne quo pacto sacras lectiones vel conciones in loco nostro haberent.

Intrauerunt autem quodam die post meridiem ad fratres in refectorio eorum congregatos, rogantes, an fidem ipsorum Lutheranorum amplecti et lectionem ae concionem audire 30 vellent. Questiones igitur facte ad quemlibet singulatim. Porro omnes fratres negauerunt, asserentes se nullo pacto aliam doctrinam amplexuros quam eam, quam hactenus audissent,

��6. in 40"*^ scilicet anni 1530. o {pro 6i) W. 8. ne hiis quis W {deteto hiis); ne quis BC. 10. paschale festum huius anni 17. Aprilis. 12. lapidibus in C add. Arnås. 13. aquilonarem Arnås in BC; Aquilore W. 18. horis W; choris(!) BC, sed h in C deletiim. 33. eara, quam scripsi; eå que W.

�� �