Pagina:Scriptores Minores Historiae Danicae Medii Aevi vol 2.djvu/359

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

DE EXPVLSIONE FRATRVM MINORVM 349

quam libentissime in cella remansurum. Ad quod fratres respondentes dixerunt: »Si ipse nobiscum egressus non fuerit, nullus illuc egredietur.« Exierunt igitur fratres omnes ad eos in refectorium, ferocissimis congregatos animis et vultibus. Congregatis igitur sic fratribus, proposuerunt voluntatem suam, 5 nimirum quod monasterio actutum cederent vel eorum fidem reci|jperent. Porro fratribus vtrumque negantibus, remanserunt fol. IS*^ cum eisdem vsque ad prandii tempus, nunc blandientes, nunc comminantes, nulla tamen regie iussionis vel admissionis ostendentes testimonia, quod possent eos de cenobio fugare; 10 quare constanter fratres sic se egressuros negauerunt. Aufere- bant igitur a cellario et coco claues penus cereuisiarij et coquine, potum cibumque affatim afferentes. Prandio vero finito longam in contumeliam fratrum cantauerunt odara; quo fmito(!) et fratribus egredi nolentibus, proconsules omnes, vno 15 dempto, egressi sunt. Porro ille proconsul, nempe Joannes Fynbo, qui remanserat cum multis nebulonibus fratres expul- surus, cepit exigere multis modis a guardiano claues mona- sterii. Quo non consenliente, vesperaque ingruente, dixerunt, fratres neutiquam e refectorio illa nocte egressuros, nisi eorum 20 accederent voluntati. Remanserunt igitur fratres omnes illa in refectorio nocte, in pauimento cubantes. Quidam autem antiquus frater, Laurentius Jacobi, ferme || tribulationibus lol. 13" vsque ad mortem fatigatus, habuit exeundi in dormitorium potestatem, ea ratione, vt de accedenda eorum sententia in 25 crastinum deliberaret. Ceterum cum fratres in refectorio inclusissent, ipsi custodes fratrum, nimirum ciues illic a pro- consulibus collocati, sese per totam noctem potu fratrum ingurgitarunt; cantantes et saltantes per dormitorium et chorum, campanam assidue pulsantes, festa Bacchanalia 30 solenniter celebrarunt; qualibet autem noctis hora ostium refectorii aperientes, eos visuri, an effugissent per fenestras, intrauerunt. Mane vero facto ad locum secrete necessitatis egressum vix impetrare poterant, egressos autem tres vel 4°, eos obseruaturi, vsque ad loci secrete necessitatis foramina 35

4. wltibus W. 6. actutum (sic!) K sine causa. 14 — 15. quo finito W, nec mutare audeo, cum auctor cantum (pro odam) mente substituere potuerit; qua finita coniecit K. 16. dempto = excepto. 21. igitur W (g) BC; ergo K.

�� �