Pagina:Scriptores Minores Historiae Danicae Medii Aevi vol 2.djvu/361

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

A,

��DE EXPVLSIONE FRATRVM MINORVM 351

Cap. VI. II De Conuentu Kollyngensi. fol. 15"^

��^nno ab incarnato mundi Saluatore m.d.xxix., circa festum Natiuitatis sanctissime genitricis viiginis Marie, grassante ordinis nostri persecutione sub rege Frederico, christianissimi regis Christierni filio, cum iam dictus Fredericus rex, omnis 5 religionis Christiane aduersarius, nimirum heresi Lutherana corruptus, Kollyngiam venisset, instigantibus perpaucis dicte ciuitatis incolis Lutheranis, et quodam nobili viro, Hartwico Andree, cenobium nostrum desiderante, missi fuerunt nonnulli nobiles ex parte antedicti regis Frederici, fratribus nostris ilhc lO inhabitantibus denunciaturi, quatinus monasterium egrede- rentur aHo migraturi, quia rex nollet diutius ilhc eos habere; misitque eis nonnuUas pecunias, nimirum centum marcas, pro vie seu itineris expensis. Quas cum fratres nullo pacto recipere vellent, posuerunt eas in zenodochio cenobii nostri; 15 que ilHc in crastinum immote remanserunt. Videns igitur rex, eos acquiescere voluntati eius nolle neque munera eius acci- pere velle, misit, qui eos vi et iussione || ipsius regis e cenobio fol. 15^ expellerent. Obtulit etiam eis iam dictus rex calicem et ornamen sacerdotalis vestitus pro vna missa celebranda; 20 que amore domini nostri Jhesu Christi prorsus spreuerunt. Exierunt igitur, elemosinis corrogatis ceterisque cenobii sui bonis ob fidem Christianam spoHati, nescientes, quo iter arriperent. Recepti autem sunt aliis in locis omnes illinc fugati, excepto vno fratre, Martino nomine, qui habitu sue 25 rehgionis deposito in cenobio remansit. In dicto vero loco antea multas sustinuerunt dicti fratres molestias ab hereticis Kollyngensibus et eorum concionatore, apostata de ordine fratrum predicatorum, de Hareslegia iam olim fugato.

��2—3. fest. Nat. etc. = 8. Septembris. 3 genitricis W(BC); genetric(i)s K. 6 — 7. verba quinqiie aduersarius nimioj. heresi lulhe- rana cor-jruptus suo more deleuitD, sed recte leg it Arnås. 11. qua- tinus W {per compendium) et B; item C, sed corr. in quatenus.

do

15. zeno,chio (z. e. xenodocliio) W; zenodocliio BC. 17. aquiescere K errore. 20 — 21. celebrand. que W; corr. Arnås in BC. 21. domino K errore. ihu cim W; Jesu Christi BCK. 25. habi- turu W, corr. Arnås in BC. 29 fugato &c. W.

�� �