Pagina:Scriptores Minores Historiae Danicae Medii Aevi vol 2.djvu/363

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

DE EXPVLSIONE FRATRV* MINORVM 353

tector hereticorum et ipse hereticissimus, accepisset 3^ litteras a rege Frederico super expulsione fratrum minorum de con- uentu Randrusiensi, misit prefectum suum Randrusiam. Qui, intrans cenobium nostrum cum proconsule et prefecto vrbis, ostendebat litteras regias, quibus continebatur, quomodo rex 5 Fredericus loco conuentus Flensburgensis et in compen- sationem diutini seruitii, quod exhibuisset regie maiestati, {ei conuentum fratrum minorum Rancrusiensem dono dedisset./ Quibus guardianus, nempe Joannes Jodocj, respondebat, se nequaquam conuen||tum suum propte ' has litteras relicturum. 10 fol. 17' Cui illi: »Non plus« (inquiunt) »curis regiam maiestatem?«  Quibus ille: »Regie« (inquit) »maiestati debitam exhibiturus sum reuerentiam.« Dixerunt igitur ei: »Pete dilationem in aliquod tempus« ; quod et fecit. Statim concesserunt igitur eis dilationem vsque in dominicam sequentem; qua et eos 15 hoc ordine expulerunt. Cum enim frater Hennichinus proditor audisset guardianum portario in ambitu dicentem, ne hora, qua superuenturus esset prefectus vrbis cum ceteris ad expellendum fratres, portam aperiret, exiuit ad prefectum vrbis, dicens ei, quod guardianus noUet ei apud portam loqui, 20 sed in ecclesia apud cancellos. Veniens igitur prefectus vrbis et portam pulsans, misit eum frater Clemens portarius ad cancellos, vadens ad vocandum guardianum. Quibus interim aperuit cancellos frater Hennichinus. Qui cenobium ingressi et portario cum guardiano in ambitu obuiantes postulauerunt 25 guardijjanum, vt regiis litteris iam satisfaceret. Quibus ille: fol. 17\ »Nequaquam« (inquit) »propter has litteras monasterium nostrum relicturi sumus.« Cui iratus prefectus comminabatur ei perinde ae regie maiestati rebelli; et \cum) egredi vellet cum ceteris multis per cancellos introgressis, et portarius 30

1. 3^ W; tertio BC. 7 — 8. post maiestati aliquid excidisse intel- lexerat Arnås, qui in margine B adnotavit: deest: Cenobium Randrusiense ei dedisset vel simile quid; hæc verba scriba cad. C in textum receperat, sed Arnås 1726 ea iincis inchisit et in marg. scripsit: collocetur in margine, etenira coniectura est, quæ in codice non extat. In lacuna supplenda fere K secutus sum. 9. Jaannes K errore typ. 14. fecit statim, concesserunt interp. Arnås in B, nec correxit in C. 23. Quibus, /. e. prefecto et suis comitibus. 29. cum om. WB, interpunctione et ante et post Intro- gressis posita; in C Arnås cum addidit et recte interpunxit.

Script, hist. Dan. minores. 23

�� �