Pagina:Scriptores Minores Historiae Danicae Medii Aevi vol 2.djvu/366

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

356 SCRIPTORES HISTORIÆ DANICÆ MINORES

licam vereque euangelicam fore luce clarius comprobabo.«  Deinde dominica Septuagesime, in primo videlicet sermone depost facto, concionator, frater Seuerinus Jacobi nomine, — qui interfectus fuit postea Ystadie in illius conuentus fol. 2V. 5 Ystadensis fratrum profligatione — : hic quidem frater de suggesto in sui sermonis fine declarauit, tria vota et precepta regule substancialia principaliaque ex euangelio Christi lucidius fore suscepta. Quod audiens ille antedictus hereticus Joannes Hemmyngssdyng, pro tune in presentiarum positus (ad capien-

10 dum predicatorem in sermone, ad modum || scribe et pharisei Ihesum), indignatus statim commouit populum contra fratres, primo in ecclesia fratrum finito sermone, et postea eadem hora in ecclesia parochiali, asserens, se nunquam eis predi- caturum, antequam fratres inuaderent et a predicatione missa-

15 rumque celebratione cohiberent. Sed quia hora illa missarum officia actu celebrauerunt fratres, consilio aliquorum ciuium magis ratione vtentium promiserunt, illud se facturos eodem die post meridiem. Facto igitur prandio, predicta dominica 7Qme venerunt Burgimagistri, consules et prefectus ciuitatis

20 aliique mulli de Lutheranorum secta; qui primo calices fra- tribus abstulerunt, deinde altaria omnia despoliauerunt, ae etiam libros chorales, libralesque de libraria, deportauerunt ad sacristiam, et prefectus clauem pro sacristia accepit ae omnia ibidem inclusit. Necnon prohibitum est fratribus

25 dehinc campanam pro horis canonicis pulsåre. Hee omnia

ciues propria auctoritate, sine omni superioris commissione,

ad instinctum ipsius diabolici predicatoris Lutheranici Joannis

fol. 21^. Hemmyngssdyng perfecerunt. Permissi || tamen sunt fratres

omnes in conuentu manere simul, donec commestibilia con-

30 sumerentur. Sed ne illis consumptis citius omnes simul iuxta velle Lutheranorum conuentum desererent, dominus Holgerus GreerlJS, congregatis Burgimagistris ae consulibus in conuentu

2. dominica Septuagesimæ = o. FebriiariJ. 3. depost (= postea) h. /., ni fallor, significat: post missam matutinam. 7. fubålia W. 9. Hymmyngssdyng K errore. ad capiendum etc, cfr. Matth. 22, 15; Marc. 12,13; Luc. 20,20. 10. ad modum = sicut. 19. Burgimgr^i W; Burgimagister BC, sed postea corr. Arnås in C. 22. deportarunt BC, sed postea corr. Arnås in C. 29. comestibilia BC. 32. Greerssun (alias Wlfztand) BC, sed corr. ex W Arnås in C, deletis ultimis verbis.

�� �