Pagina:Scriptores Minores Historiae Danicae Medii Aevi vol 2.djvu/367

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

DE EXPVLSIONE FRATRVM MINORVM 357

fratrum, impetrauit ab eis, vt sex precipue de fratribus in prefato conuentu remanerent, sub hils tamen conditionibus, vt non celebrarent missas, nec verbum dei predicarent, nec ad terminos exirent conuentum nec ad opidum sine licentia speciali Burgimagistri, neminemque de populo in antiqua 5 laudabili consuetudine contra factionem Lutheranicam con- fortarent, nec confessiones audirent. Sed quia vnus illorum sex predictorum fratrum (videlicet antedictus frater Seuerinus Jacobi) audiuit in 40"'" confessiones duarum personarum, ex- pulsus est cum ceteris. Alii vero fratres de conuentu expulsi 10 sunt ae sibiipsis dimissi, anno domini, vt supra, 1531, in ebdomada Letare.

Item notandum, quod littere testimoniales super conuersa- tione fratrum ibidem habentur Roskildie cum sigillis guardiani et conuentus. 15

II Item bona alienata seu recepta de prefato conuentu fol. 22"" Halmstaden si, restituenda cum tempore promissa &c.

Sunt hec sequentia :

Primo Gerardus Olaui, Burgimagister opidi Halmstadensis, anno domini 1530. ante Natale domini recepit violenter de 20 conuentu prefato calicem deauratum, quem pater eius Olaus Petri partern dedit conuentui; qui scriptus non erat in Registro regali, quia mater eiusdem, tune superuiuens, semper illum exigebat, si pro diuino cultu manere non posset, pro quo datus fuerat. etc, 25

Item idem Gerardus Olaui accepit vnam curiam, sitam circa cemiterium conuentus ad austrum, quam frater Laurentius Byldtzmand, guardianus existens, emi fecit pro centum se^- aginta marcis. Istam predictam curiam voluit prefatus Gerardus habere in recompensam pro dimidia curia, quam diu ante 30 legauit soror eius pro conuentu nostro Halmstadensi.

3. Post missas C unam paginam habuit prorsus eadem, quæ B håbet, con.tinentem\ sed hane Arnås 1726 deleuit, et ante cam tria folia, sua manu scripta, inseruit, quæ inde a vncabalo missas (v. 3) omnia reliqua continent, quæ in W leguntur. 11. dimissi (= relicti) scripsi; diuisi W. 12. ebdomada Letare W, = 19. — 25. Martij. 14. t^oskils^ = Roskildie W; Roskildi.s B, a quo codice reliqua omnia absunt præler ullima verba: Hec de conuentu Halm- stadensi. 15. conuentus &c. W. 17. promissa &c. Sunt WC; promissa, sunt K. 21. deauratam K errore. 22. ptem WC; K: corrig. partim?

�� �